|
61. Serpens in deserto exaltatus Christum in cruce
pendentem figuravit. Parvuli etiam ipsi serpentis morsu
venenati. Magna haec miraque dignatio, quae quoniam
fieri non potest nisi per remissionem peccatorum,
sequitur, et dicit: Et sicut Moyses exaltavit serpentem
in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut
omnis qui crediderit in eum non pereat, sed habeat vitam
aeternam. Quid tunc in deserto factum sit, novimus:
serpentum morsibus multi moriebantur; tunc populus peccata
sua confitens, per Moysen deprecatus est Dominum, ut
hoc ab eis virus auferret: ac sic Moyses ex praecepto
Domini exaltavit in deserto aeneum serpentem; admonuitque
populum, ut illum exaltatum quisquis a serpente morderetur
attenderet: hoc facientes continuo sanabantur (Num.
XXI, 6-9). Quid est exaltatus serpens, nisi mors
Christi, eo significandi modo, quo per efficientem id
quod efficitur significatur? A serpente quippe mors
venit, qui peccatum, quo mori mereretur, homini
persuasit. Dominus autem in carnem suam non peccatum
transtulit, tanquam venenum serpentis: sed tamen
transtulit mortem; ut esset in similitudine carnis peccati
poena sine culpa, unde in carne peccati et culpa
solveretur et poena. Sicut ergo tunc, qui conspiciebat
exaltatum serpentem, et a veneno sanabatur, et a morte
liberabatur: sic nunc, qui conformatur similitudini
mortis Christi per fidem baptismumque ejus, et a peccato
per justificationem, et a morte per resurrectionem
liberatur. Hoc est enim quod ait, ut omnis qui credit in
eum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Quid igitur
opus est, ut Christi morti per Baptismum conformetur
parvulus, si morsu serpentis non est omnino venenatus?
|
|