CAPUT XXXIII.

62. Nemo potest reconciliari Deo, nisi per Christum. Deinde sic consequenter dicit: Deus sic dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Periturus erat ergo parvulus nec habiturus vitam aeternam, si per sacramentum Baptismi non crederet in unigenitum Dei Filium, dum interim sic venit ut non judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum: praesertim quia sequitur, et dicit, Qui credit in eum, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est; quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei. Ubi ergo parvulos ponimus baptizatos, nisi inter fideles, sicut universae ubique Ecclesiae clamat auctoritas? Ergo inter eos qui crediderunt; hoc enim eis acquiritur per virtutem Sacramenti et offerentium responsionem: ac per hoc eos qui baptizati non sunt, inter eos qui non crediderunt. Porro si illi qui baptizati sunt, non judicantur; isti quia carent Baptismo, judicantur. Quod vero adjungit, Hoc est autem judicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines tenebras magis quam lucem: unde, Lux venit in mundum, nisi de suo dicit adventu, sine cujus adventus sacramento quomodo parvuli esse dicuntur in luce? Aut quomodo non et hoc in dilectione tenebrarum habent, qui quemadmodum ipsi non credunt, sic nec baptizandos suos parvulos arbitrantur, quando eis mortem corporis timent? In Deo autem dicit facta opera ejus, qui venit ad lucem; quia intelligit justificationem suam non ad sua merita, sed ad Dei gratiam pertinere. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate (Philipp. II, 13). Hoc modo ergo fit omnium ex carnali generatione ad Christum venientium regeneratio spiritualis. Ipse hoc aperuit, ipse monstravit, cum ab eo quaereretur quomodo possent ista fieri; nemini humanam argumentationem in hac causa liberam fecit: non alienentur parvuli a gratia remissionis peccatorum. Non aliter transitur ad Christum; nemo aliter potest Deo reconciliari et ad Deum venire, nisi per Christum.