|
63. Baptismi forma, seu ritus. Exorcismus. Duplex
de parvulis error. Quid de ipsa forma sacramenti loquar?
Vellem aliquis istorum, qui contraria sapiunt, mihi
baptizandum parvulum afferret. Quid in illo agit
exorcismus meus, si in familia diaboli non tenetur? Ipse
certe mihi fuerat responsurus pro eodem parvulo quem
gestaret, quia pro se ille respondere non posset.
Quomodo ergo dicturus erat eum renuntiare diabolo, cujus
in eo nihil esset? Quomodo converti ad Deum, a quo non
esset aversus? credere inter caetera remissionem
peccatorum, quae illi nulla tribueretur? Ego quidem si
contra haec eum sentire existimarem, nec ad Sacramenta
cum parvulo intrare permitterem: ipse autem in hoc qua
fronte ad homines, qua mente ad Deum se ferret, ignoro;
nec volo aliquid gravius dicere. Falsam igitur vel
fallacem tradi parvulis Baptismatis formam in qua sonaret
atque agi videretur , et tamen nulla fieret remissio
peccatorum, viderunt aliqui eorum nihil exsecrabilius ac
detestabilius dici posse atque sentiri. Proinde quod
attinet ad Baptismum parvulorum, ut eis sit necessarius,
redemptione ipsis etiam opus esse concedunt, sicut
cujusdam eorum libello brevissimo continetur: qui tamen
ibi remissionem alicujus peccati apertius exprimere
noluit. Sicut autem mihi ipse litteris intimasti,
fatentur jam, ut dicis, etiam in parvulis per Baptismum
remissionem fieri peccatorum. Nec mirum: non enim
redemptio alio modo posset intelligi. Non tamen
originaliter, inquiunt, sed in vita jam propria,
posteaquam nati sunt, peccatum habere coeperunt.
64. Quamobrem vides quantum jam distet inter eos,
contra quos in hoc opere diu jam multumque disserui,
quorum etiam unius legi librum ea continentem, quae ut
potui refutavi. Inter istos ergo, ut dicere coeperam,
qui omnino parvulos ab omni peccato et originali et proprio
puros et liberos esse defendunt, et istos qui eos jam
natos propria putant contraxisse peccata, a quibus eos
credunt per Baptismum oportere purgari, quantum intersit
vides. Proinde isti posteriores intuendo Scripturas, et
auctoritatem totius Ecclesiae, et formam ipsius
Sacramenti, bene viderunt per Baptismum in parvulis
peccatorum fieri remissionem: sed originale esse ,
quidquid illud in eis est, vel nolunt dicere, vel non
possunt. Illi autem priores in ipsa natura humana, quae
ab omnibus ut consideretur in promptu est, bene viderunt,
quod facile fuit, aetatem illam in sua jam vita propria
nihil peccati potuisse contrahere: sed ne peccatum
originale fateantur, nullum esse omnino peccatum in
parvulis dicunt. In his ergo quae singula vera dicunt ,
prius inter se ipsi consentiant, et consequenter fiet ut a
nobis nulla ex parte dissentiant. Nam si parvulis
baptizatis remissionem fieri peccatorum concedant illi
istis; parvulos autem, ut ipsa natura in tacitis
infantibus clamat, suae vitae propriae nullum adhuc
contraxisse peccatum concedant isti illis : concedent
utrique nobis, nullum nisi originale restare, quod per
Baptismum solvatur in parvulis.
|
|