|
65. In parvulis non esse peccatum propriae vitae. An
vero et hoc quaeritur , et de hoc disputaturi et tempus ad
hoc impensuri sumus, ut probemus atque doceamus quomodo
per propriam voluntatem, sine qua nullum vitae propriae
potest esse peccatum, nihil mali commiserint infantes,
qui propter hoc vocantur ab omnibus innocentes? Nonne
tanta infirmitas animi et corporis, tanta rerum
ignorantia, tam nulla omnino praecepti capacitas, nullus
vel naturalis vel conscriptae legis sensus aut motus,
nullus in alterutram partem rationis usus, hoc multo
testatiore silentio quam sermo noster proclamat atque
indicat? Valeat aliquid ad se ipsam persuadendam ipsa
evidentia: nam nusquam sic non invenio quod dicam, quam
ubi res de qua dicitur, manifestior est quam omne quod
dicitur.
66. Vellem tamen, quisquis hoc sapit, diceret, quod
peccatum viderit vel putarit infantis recentis ab utero,
cui redimendo fatetur jam Baptismum necessarium, quid
mali in hac propria sua vita per animum proprium corpusve
commiserit. Si forte quod plorat taedioque est
majoribus: mirum si hoc iniquitati, non infelicitati
potius deputandum est. An quod ab ipso fletu nulla sua
ratione, nulla cujusquam prohibitione compescitur? At
hoc ignorantiae est, in qua profundissima jacet, qua
etiam matrem, cum post exiguum tempus valuerit, percutit
iratus, et saepe ipsas ejus mammas, quas dum esurit,
exsugit . Haec non modo feruntur, verum etiam diliguntur
in parvulis, et hoc quo affectu, nisi carnali, quo etiam
risus jocusque delectat, acutorum quoque hominum ipsa
quasi absurditate conditus: qui si eo modo sentiretur, ut
dicitur, non jam illi tanquam faceti, sed tanquam fatui
riderentur? Ipsos quoque fatuos videmus, quos vulgo
moriones vocant, ad cordatorum delicias adhiberi, et in
mancipiorum aestimatione pretiosiores esse cordatis.
Tantum valet carnalis affectus etiam minime fatuorum in
delectatione alieni mali. Nam cum homini jucunda sit
aliena fatuitas, nec ipse tamen talis esse voluisset; et
si suum parvulum filium, a quo garriente talia pater
laetus exspectat et provocat, talem praesciret futurum
esse cum creverit, nullo modo dubitaret miserabilius
lugendum esse quam mortuum. Sed dum spes subest
incrementorum, et ingenii lumen accessurum creditur
aetatis accessu, ut fit convicia parvulorum etiam in
parentes, non solum injuriosa non sint, verum etiam grata
atque jucunda sint. Quod quidem prudentium nemo
probaverit, ut a dictis vel factis hujusmodi non tantum
non prohibeantur, cum prohiberi jam possunt, verum in
haec etiam concitentur studio ridendi et vanitate majorum.
Nam plerumque illa aetas jam patrem matremque agnoscens,
neutri eorum audet maledicere, nisi ab altero eorum, aut
ab utroque vel permissa vel jussa. Verum haec eorum sunt
parvulorum, qui jam in verba prorumpunt, et animi sui
motus qualibuscumque linguae promptare jam possunt. Illam
potius recentium natorum profundissimam ignorantiam
videamus, ex qua ad istam non permansuram balbutientem
fatuitatem, tanquam ad scientiam locutionemque tendentes,
proficiendo venerunt.
|
|