CAPUT XXXVI.

67. De infantium ignorantia, et unde sit. Illas, inquam, consideremus tenebras mentis utique rationalis, in quibus et Deum prorsus ignorant, cujus Sacramentis etiam cum baptizantur obsistunt: in has quaero unde et quando submersi sint. Itane vero eas hic contraxerunt, et in hac vita sua jam propria per nimiam negligentiam obliti sunt Deum, prudentes vero et religiosi vixerunt vel in uteris matrum? Dicant ista qui ausi fuerint, audiant qui voluerint, credant qui potuerint: ego autem puto, quod omnes quorum mentes non obnubilat defendendae suae sententiae pervicacia, haec sentire non possunt. An nullum est ignorantiae malum, et ideo nec purgandum? Et quid agit illa vox, Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris (Psal. XXIV, 7)? Etsi enim damnabiliora peccata sunt, quae ab scientibus committuntur: tamen si ignorantiae peccata nulla essent, hoc non legeremus quod commemoravi, Delicta juventutis et ignorantiae meae ne memineris. In illas igitur ignorantiae densissimas tenebras, ubi anima infantis recentis ab utero, utique anima hominis, utique anima rationalis, non solum indocta, verum etiam indocilis jacet, quare, aut quando, aut unde contrusa est? Si natura est hominis sic incipere, et non jam vitiosa est ista natura; cur non talis creatus est Adam? Cur ille capax praecepti, et valens uxori et omnibus animalibus nomina imponere? Nam et de illa dixit, Haec vocabitur mulier; et, Quodcumque vocavit Adam animam vivam, hoc est nomen ejus (Gen. II, 23, 19). Iste autem nesciens ubi sit, quid sit, a quo creatus, a quibus genitus sit, jam reus delicti, nondum capax praecepti, tam profunda ignorantiae caligine involutus et pressus, ut neque tanquam de somno excitari possit, ut haec saltem demonstrata cognoscat; sed exspectetur tempus, quo hanc nescio quam velut ebrietatem, non per unam noctem, sicut quaelibet gravissima solet, sed per aliquot menses atque annos paulatim digerat: quod donec fiat, tam multa quae in majoribus punimus, toleramus in parvulis, ut numerari omnino non possint: hoc tam magnum ignorantiae atque infirmitatis malum, si in hac vita jam nati parvuli contraxerunt , ubi, quando, quomodo magna aliqua impietate commissa repente tantis tenebris involuti sunt?