CAPUT XXXVII.

68. Si Adam non talis est creatus quales nascimur, cur Christus expers peccati infans natus est et imbecillis. Dicet aliquis: Si haec natura pura non est, sed vitiosae primordia, quia talis non est creatus Adam; cur Christus longe excellentior, et certe sine ullo peccato natus ex virgine, in hac tamen infirmitate atque aetate procreatus apparuit? Huic propositioni respondemus: Adam propterea non talem creatum, quia nullius parentis praecedente peccato, non est creatus in carne peccati. Nos ideo tales, quia illius praecedente peccato, nati sumus in carne peccati. Christus ideo talis, quia ut de peccato condemnaret peccatum, natus est in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3). Non enim hic agitur de Adam, quod pertinet ad corporis quantitatem, quia non parvulus factus est, sed perfecta mole membrorum: potest enim dici, etiam pecora sic creata, nec tamen eorum peccato factum esse, ut ex eis pulli parvuli nascerentur; quod quale sit nunc non quaerimus: sed agitur de illius mentis quadam valentia usuque rationis, quo praeceptum Dei legemque mandati et docilis Adam caperet, et facile posset custodire, si vellet. Nunc autem homo sic nascitur, ut omnino non possit, propter horrendam ignorantiam atque infirmitatem, non carnis, sed mentis; cum omnes fateamur in parvulo non alterius, sed ejusdem substantiae cujus in primo homine fuit, hoc est, rationalem animam degere. Quanquam etiam ipsa tanta carnis infirmitas, nescio quid, quantum arbitror, poenale demonstrat. Movet enim, si primi illi homines non peccassent, utrum tales essent filios habituri, qui nec lingua, nec manibus, nec pedibus uterentur. Nam propter uteri capacitatem fortasse necesse fuerit parvulos nasci. Quamvis, cum exigua sit pars corporis costa, non tamen propter hoc Deus parvulam viro conjugem fecit, quam aedificavit in mulierem: unde et ejus filios poterat omnipotentia Creatoris mox editos grandes protinus facere.