|
3. Aliud esse mortalem, aliud esse morti obnoxium.
Neque enim metuendum fuit, ne forte si diutius hic
viveret in corpore animali, senectute gravaretur, et
paulatim veterascendo perveniret ad mortem. Si enim Deus
Israelitarum vestimentis et calceamentis praestitit, quod
per tot annos non sunt obtrita (Deut. XXIX, 5);
quid mirum si obedienti homini ejusdem potentia
praestaretur, ut animale ac mortale habens corpus ,
haberet in eo quemdam statum, quo sine defectu esset
annosus , tempore quo Deus vellet, a mortalitate ad
immortalitatem, sine media morte venturus? Sicut enim
haec ipsa caro quam nunc habemus, non ideo non est
vulnerabilis, quia non est necesse ut vulneretur: sic
illa non ideo non fuit mortalis, quia non erat necesse ut
moreretur. Talem puto habitudinem adhuc in corpore
animali atque mortali, etiam illis qui sine morte hinc
translati sunt, fuisse concessam. Neque enim Enoch et
Elias per tam longam aetatem senectute marcuerunt. Nec
tamen credo eos jam in illam spiritualem qualitatem
corporis commutatos, qualis in resurrectione promittitur,
quae in Domino prima praecessit: nisi quia isti fortasse
nec his cibis egent, qui sui consumptione reficiunt; sed
ex quo translati sunt, ita vivunt, ut similem habeant
satietatem illis quadraginta diebus, quibus Elias ex
calice aquae et ex collyride panis sine cibo vixit (IV
Reg. II, 11): aut si et his sustentaculis opus
est, ita in paradiso fortasse pascuntur, sicut Adam
priusquam propter peccatum exinde exire meruisset.
Habebat enim, quantum existimo, et de lignorum fructibus
refectionem contra defectionem, et de ligno vitae
stabilitatem contra vetustatem.
|
|