|
70. Quatenus evacuetur peccatum per Baptismum in
parvulis, similiter et in adultis, et quid inde
consequatur utilitatis. In parvulis certe gratia Dei,
per Baptismum ejus qui venit in similitudine carnis
peccati, id agitur, ut evacuetur caro peccati.
Evacuatur autem, non ut in ipsa vivente carne
concupiscentia conspersa et innata repente absumatur, et
non sit; sed ne obsit mortuo, quae inerat nato. Nam si
post Baptismum vixerit, atque ad aetatem capacem
praecepti pervenire potuerit, ibi habet cum qua pugnet,
eamque adjuvante Deo superet, si non in vacuum gratiam
ejus susceperit, si reprobatus esse noluerit. Nam nec
grandibus hoc praestatur in Baptismo, nisi forte miraculo
ineffabili omnipotentissimi Creatoris, ut lex peccati,
quae inest in membris repugnans legi mentis, prorsus
penitus exstinguatur, et non sit: sed ut quidquid mali ab
homine factum, dictum, cogitatum est, cum eidem
concupiscentiae subjecta mente serviret, totum aboleatur,
ac velut factum non fuerit, habeatur; ipsa vero soluto
reatus vinculo, quo per illam diabolus animam retinebat,
et interclusione destructa, qua hominem a suo Creatore
separabat, maneat in certamine, quo corpus nostrum
castigamus et servituti subjicimus (I Cor. IX,
27), vel ad usus licitos et necessarios relaxanda, vel
continentia cohibenda. Sed quoniam divino Spiritu, qui
multo melius quam nos omnia generis humani novit vel
praeterita, vel praesentia, vel futura, talis vita
humana praecognita atque praedicta est, ut non
justificetur in conspectu Dei omnis vivens (Psal.
CXLII, 2); fit ut per ignorantiam vel infirmitatem
non exsertis adversus eam totis viribus voluntatis, eidem
ad illicita etiam nonnulla cedamus, tanto magis et
crebrius quanto deteriores, tanto minus et rarius quanto
meliores sumus. Sed quoniam de hac quaestione in qua
quaeritur, utrum possit, vel utrum sit, fuerit,
futurusve sit homo sine peccato in hac vita, excepto illo
qui dixit, Ecce venit princeps mundi, et in me nihil
inveniet (Joan. XIV, 30), aliquanto diligentius
disserendum est; iste sit hujus voluminis modus, ut illud
ab alio quaeramus exordio.
|
|