|
4. Mors etiam corporis ex peccato. Praeter hoc autem
quod puniens Deus dixit, Terra es, et in terram ibis,
quod nisi de morte corporis quomodo intelligi possit
ignoro; sunt et alia testimonia quibus evidentissime
appareat, non tantum spiritus, sed etiam corporis mortem
propter peccatum meruisse genus humanum. Ad Romanos
Apostolus dicit: Si autem Christus in vobis est,
corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem
vita est propter justitiam. Si ergo spiritus ejus qui
suscitavit Jesum a mortuis habitat in vobis, qui
suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et
mortalia corpora vestra, per inhabitantem spiritum ejus in
vobis (Rom. VIII, 10, 11). Puto quod non
expositore, sed tantum lectore opus habet tam clara et
aperta sententia. Corpus, inquit, mortuum est, non
propter fragilitatem terrenam, quia de terrae pulvere
factum est, sed propter peccatum; quid amplius
quaerimus? Et vigilantissime non ait, Mortale; sed,
mortuum.
|
|