CAPUT V.

5. Mortale, mortuum ac moriturum. Namque antequam immutaretur in illam incorruptionem, quae in sanctorum resurrectione promittitur, poterat esse mortale, quamvis non moriturum: sicut hoc nostrum potest, ut ita dicam, esse aegrotabile, quamvis non aegrotaturum. Cujus enim caro est, quae non aegrotare possit, etiamsi aliquo casu priusquam aegrotet occumbat? Sic et illud corpus jam erat mortale; quam mortalitatem fuerat absumptura mutatio in aeternam incorruptionem, si in homine justitia, id est obedientia, permaneret: sed ipsum mortale non est factum mortuum nisi propter peccatum. Quia vero illa in resurrectione futura mutatio, non solum nullam mortem, quae facta est propter peccatum, sed nec mortalitatem habitura est, quam corpus animale habuit ante peccatum, non ait, Qui suscitavit Christum Jesum a mortuis, vivificabit et mortua corpora vestra; cum supra dixisset, corpus mortuum: sed, vivificabit, inquit, et mortalia corpora vestra: ut scilicet jam non solum non sint mortua, sed nec mortalia, cum animale resurget in spirituale, et mortale hoc induet immortalitatem, et absorbebitur mortale a vita (I Cor. XV, 44, 53, 54).