|
6. Quomodo corpus mortuum ob peccatum. Mirum si
aliquid quaeritur hac manifestatione liquidius. Nisi
forte audiendum est, quod huic perspicuitati
contradicitur, ut mortuum corpus secundum illum modum hic
intelligamus, quo dictum est, Mortificate membra vestra
quae sunt super terram (Coloss. III, 5). Sed hoc
modo corpus propter justitiam mortificatur, non propter
peccatum: ut enim operemur justitiam, mortificamus membra
nostra quae sunt super terram. Aut si putant ideo
additum, propter peccatum, ut non intelligamus quia
peccatum factum est, sed ut peccatum non fiat; tanquam
diceret, Corpus quidem mortuum est, propter non
faciendum peccatum: quid sibi ergo vult, quod cum
adjunxisset, Spiritus autem vita est; addidit, propter
justitiam? Suffecerat enim si adjungeret , Vitam
spiritus; ut etiam hic subaudiretur, Propter non
faciendum peccatum: ut sic utrumque propter unam rem
intelligeremus et mortuum esse corpus, et vitam esse
spiritum, propter non faciendum peccatum. Ita quippe,
etiamsi tantummodo vellet dicere, propter justitiam, hoc
est, propter faciendam justitiam, utrumque ad hoc posset
referri , et mortuum esse corpus, et vitam esse
spiritum, propter faciendam justitiam. Nunc vero et
mortuum dixit esse corpus propter peccatum, et spiritum
esse vitam propter justitiam; diversa merita diversis
rebus attribuens: morti quidem corporis, meritum
peccati; vitae autem spiritus, meritum justitiae.
Quocirca si, ut dubitari non potest, spiritus vita est
propter justitiam, hoc est, merito justitiae; profecto
corpus mortuum propter peccatum, quid aliud quam merito
peccati intelligere debemus aut possumus, si apertissimum
Scripturae sensum non pro arbitrio pervertere ac
detorquere conamur? Huc etiam verborum consequentium
lumen accedit. Cum enim praesentis temporis gratiam
determinans diceret, mortuum quidem esse corpus propter
peccatum, quia in eo nondum per resurrectionem renovato,
peccati meritum manet, hoc est necessitas mortis;
spiritum autem vitam esse propter justitiam, quia licet
adhuc corpore mortis hujus oneremur, jam secundum
interiorem hominem coepta renovatione in fidei justitiam
respiramus: tamen ne humana ignorantia de resurrectione
corporis nihil speraret, etiam ipsum quod propter meritum
peccati in praesenti saeculo dixerat mortuum, in futuro
propter meritum justitiae dicit vivificandum; nec sic ut
tantum ex mortuo vivum fiat, verum etiam ex mortali
immortale.
|
|