CAPUT VII.

7. Vita corporis speranda, praecedente jam vita spiritus. Quanquam itaque verear ne res manifesta exponendo potius obscuretur, apostolicae tamen sententiae lumen attende. Si autem Christus, inquit, in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Hoc dictum est, ne ideo putarent homines vel nullum, vel parvum se habere beneficium de gratia Christi, quia necessario morituri sunt corpore. Attendere quippe debent, corpus quidem adhuc peccati meritum gerere, quod conditioni mortis obstrictum est; sed jam spiritum coepisse vivere propter justitiam fidei, qui et ipse in homine fuerat quadam morte infidelitatis exstinctus. Non igitur, inquit, parum vobis muneris putetis esse collatum, per id quod Christus in vobis est, quod in corpore propter peccatum mortuo, jam propter justitiam vester spiritus vivit; nec ideo de vita quoque ipsius corporis desperetis. Si enim spiritus ejus qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem spiritum ejus in vobis. Quid adhuc tantae luci fumus contentionis offunditur? Clamat Apostolus: Corpus quidem mortuum est in vobis propter peccatum, sed vivificabuntur etiam mortalia corpora vestra propter justitiam, propter quam nunc jam spiritus vita est, quod totum perficietur per gratiam Christi, hoc est, per inhabitantem spiritum ejus in vobis; et adhuc reclamatur! Dicit etiam quemadmodum fiat ut vita in se mortem mortificando convertat . Ergo, fratres, inquit, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis (Rom. VIII, 10-13). Quid est aliud, quam hoc: Si secundum mortem vixeritis, totum morietur; si autem secundum vitam vivendo mortem mortificaveritis , totum vivet?