|
8. Verba Pauli quo sensu intelligenda. Item quod
ait, Per hominem mors et per hominem resurrectio
mortuorum: quid aliud quam de morte corporis intelligi
potest; quando ut hoc diceret, de resurrectione corporis
loquebatur, eamque instantissima et acerrima intentione
suadebat? Quid est ergo quod hic ait ad Corinthios,
Per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo
omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22):
nisi quod ait etiam ad Romanos, Per unum hominem
peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors (Rom.
V, 12)? Hanc illi mortem, non corporis, sed animae
intelligi volunt; quasi aliud dictum sit ad Corinthios,
Per hominem mors, ubi omnino animae mortem accipere non
sinuntur, quia de resurrectione corporis agebatur, quae
morti corporis est contraria. Ideo etiam sola mors ibi
per hominem facta commemorata est, non etiam peccatum;
quia non agebatur de justitia, quae contraria est
peccato, sed de corporis resurrectione, quae contraria
est corporis morti.
|
|