|
Disputat Augustinus contra eos qui dicunt, quod in hac
vita sint, fuerint, et futuri sint homines nullum
habentes omnino peccatum: qua de re propositis quatuor
quaestionibus docet primo, hominem in hac vita sine
peccato esse posse per Dei gratiam et liberum ipsius
arbitrium. Postea probat non esse tamen quemquam in hac
vita degentem sine ullo prorsus peccato. Tertio, ideo
non esse, quia nemo est qui tantum velit, quantum res
exigit, dum vel latet quod justum est, vel facere non
delectat. Quarto loco, nullum prorsus, excepto uno
Mediatore Christo, vel esse, vel fuisse, vel futurum
esse hominem ab omni peccato immunem.
|
|