CAPUT IX.

11. Objectio Pelagianorum, Quare justus non gignat justum. Frustra itaque nonnulli etiam illud argumentantur, ut dicant , Si peccator genuit peccatorem, ut parvulo ejus reatus originalis peccati in Baptismi acceptione solvatur; etiam justus justum gignere debuit. Quasi ex hoc quisque carnaliter gignat quod justus est, et non ex hoc quod in membris ejus concupiscentialiter movetur, et ad usum propagandi lex peccati mentis lege convertitur. Ex hoc ergo gignit quod adhuc vetustum trahit inter filios saeculi, non ex hoc quod in novitatem promovit inter filios Dei. Filii enim saeculi hujus generant et generantur (Luc. XX, 34). Inde et quod nascitur tale est, quia et quod nascitur de carne, caro est (Joan. III, 6). Justi autem non sunt nisi filii Dei. In quantum autem sunt filii Dei, carne non gignunt; quia spiritu et ipsi, non carne nati sunt. Sed ex hoc carne gignunt, quicumque eorum gignunt, ex quo nondum in novitatem perfectam totas vetustatis reliquias commutarunt. Unde quisquis filius de hac parte nascitur vetusta et infirma, necesse est ut etiam ipse vetustus sit et infirmus: idcirco oportet ut etiam ipse in aliam generationem per remissionem peccati spiritu renovetur. Quod si in eo non fit, nihil ei proderit pater justus; spiritu enim justus est, quo eum non genuit: si autem fit, nihil ei oberit etiam pater injustus: iste enim gratia spirituali in spem novitatis aeternae transitum fecit; ille autem mente carnali totus in vetustate permansit.