|
12. Conciliat Scripturas. Non igitur contrarium
testimonium est, Qui natus est ex Deo, non peccat, ei
testimonio quo jam natis ex Deo dicitur, Si dixerimus
quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et
veritas in nobis non est. Quamdiu enim homo quamvis totus
spe jam, et jam in re ex parte regeneratione spirituali
renovatus, adhuc tamen portat corpus quod corrumpitur et
aggravat animam; quid quo pertineat, et quid unde
dicatur, etiam in uno homine distinguendum est. Nam, ut
ego arbitror, non facile cuiquam Scriptura Dei tam
magnum justitiae perhibet testimonium, quam tribus famulis
ejus, Noe, Daniel, et Job, quos Ezechiel propheta
dicit ab imminente quadam iracundia Dei solos posse
liberari (Ezech. XIV, 14): in tribus utique
illis viris tria quaedam hominum liberanda genera
praefigurans; in Noe, quantum arbitror, justos plebium
praepositos propter arcae tanquam Ecclesiae gubernationem
; in Daniele, justos continentes; in Job, justos
conjugatos : et si quis est forte alius intellectus, de
quo nunc non est necesse disquirere. Verumtamen quanta
isti justitia praeeminuerint, et hoc prophetico, et aliis
divinis testimoniis satis apparet. Nec ideo quisquam
sobrius dixerit ebrietatem non esse peccatum, quae tamen
subrepsit tanto viro: nam Noe, sicut legimus, fuit
aliquando ebrius (Gen. IX, 21), quamvis absit ut
fuerit ebriosus.
13. Daniel vero post orationem quam fudit Deo, de se
ipse dicit: Cum orarem, et confiterer peccata mea, et
peccata populi mei Domino Deo meo (Dan. IX,
20). Propterea, nisi fallor, per supra memoratum
Ezechielem cuidam superbissimo dicitur, Numquid tu
sapientior quam Daniel (Ezech. XXVIII, 3)?
Neque hic dici potest, quod quidam contra orationem
dominicam argumentantur: Quia etsi orabant eam,
inquiunt, sancti et perfecti jam Apostoli, nullum omnino
habentes peccatum; non tamen pro se ipsis, sed pro
imperfectis et adhuc peccatoribus dicebant,
|
“Dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris”
|
|
(Matth. VI, 12). Ut per hoc,
inquiunt, quod dicerent
in uno esse corpore
demonstrarent, et illos adhuc habentes peccata, et se
ipsos qui jam carebant omni ex parte peccato. In Daniele
certe hoc non potest dici, qui, ut credo, tanquam
propheta praevidens hanc aliquando praesumptionem futuram,
cum in oratione saepe dixisset, peccavimus; non ita nobis
exposuit, cur hoc dixerit, ut ab illo audiremus, Cum
orarem, et confiterer peccata populi mei Domino Deo
meo; nec adhuc distinctione confusa, ut esset incertum,
propter unius corporis societatem si diceret, Cum peccata
nostra confiterer Domino Deo meo: sed omnino tam
distincte, tanquam de ipsa distinctione satagens, eamque
maxime vehementerque commendans, peccata, inquit, mea et
peccata populi. Quis huic evidentiae contradicit, nisi
quem plus delectat defensare quod sentit, quam quid
sentiendum sit invenire?
14. Job autem post tam magnum de illo justitiae
testimonium Dei, quid dicat ipse videamus. In
veritate, inquit, scio quia ita est. Quemadmodum enim
justus erit homo ante Dominum? Si autem velit contendere
cum eo, non poterit obedire ei. Et paulo post: Quis,
inquit, judicio ejus adversabitur? Quod si fuero
justus, os meum impie loquetur. Iterum paulo post:
Scio, inquit, quia impunitum me non dimittit. Quia sum
impius, quare non sum mortuus? Quod si purificatus
nive, et mundatus fuero mundis manibus, sufficienter in
sordibus me tinxisti (Job IX, 2, 3, 19, 20,
28-31). Item in alio suo sermone: Quia
conscripsisti, inquit, adversus me mala, et induisti me
juventutis meae peccata, et posuisti pedem meum in
prohibitione, servasti omnia opera mea, et in radices
pedum meorum inspexisti, qui veterascunt sicut uter, vel
sicut vestimentum a tinea comestum. Homo enim natus ex
muliere parvi est temporis, et plenus iracundia, et sicut
flos cum floruit et decidit, discessit sicut umbra, non
manet. Nonne et hujus curam fecisti venire in judicium
tuum? Quis enim erit mundus a sordibus? Nemo, nec si
unius diei fuerit vita ejus. Et paulo post:
Dinumerasti, inquit, omnes necessitudines meas, et
nihil te latuit de peccatis meis: signasti peccata mea in
folliculo, et annotasti si quid invitus commisi (Job
XIII, 26-XIV, 1-5, 16, 17). Ecce et
Job confitetur peccata sua, et in veritate se dicit scire
quia non est justus quisquam ante Dominum. Et ideo iste
hoc in veritate scit, quia si nos dixerimus non habere
peccatum, ipsa veritas in nobis non est. Proinde
secundum modum conversationis humanae, perhibet ei Deus
tam magnum justitiae testimonium: ipse autem se metiens ex
regula illa justitiae, quam sicut potest conspicit apud
Deum, in veritate scit quia ita est. Et adjungit,
Quemadmodum enim justus erit homo ante Dominum? Si enim
velit contendere cum eo, non poterit obedire ei: id est,
si judicandus ostendere voluerit, non in se inveniri posse
quod damnet, non poterit obedire ei : amittit enim etiam
illam obedientiam, qua obedire possit praecipienti
confitenda esse peccata. Unde quosdam increpat, dicens:
Quid vultis mecum judicio contendere (Jerem. II,
29)? Quod ille praecavens: Ne intres, inquit, in
judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in
conspectu tuo omnis vivens. Ideo etiam dicit Job, Quis
enim judicio ejus adversabitur? Quod si fuero justus; os
meum impie loquetur: hoc est enim, Si me justum dixero
contra judicium ejus, ubi perfecta illa justitiae regula
me convincit injustum, profecto impie loquetur os meum,
quia contra Dei veritatem loquetur.
15. Fragilitatem quoque ipsam, vel potius damnationem
carnalis generationis ostendens ex originalis
transgressione peccati, cum de peccatis suis ageret,
velut eorum causas reddens, dixit hominem natum ex muliere
parvi esse temporis, et plenum iracundia: qua iracundia,
nisi qua sunt omnes, sicut dicit Apostolus,
naturaliter, hoc est, originaliter irae filii (Ephes.
II, 3)? quoniam filii sunt concupiscentiae carnis et
saeculi. Ad ipsam iram pertinere etiam mortem hominis
consequenter ostendens. Cum enim dixisset, parvi est
temporis, et plenus iracundia; addidit etiam, Et sicut
flos cum floruit et decidit, discessit sicut umbra, non
manet. Cum autem subjungit, Nonne et hujus curam
fecisti venire in judicium tuum? Quis enim erit mundus a
sordibus? Nemo, nec si unius diei fuerit vita ejus; hoc
utique dicit, Curam hominis brevis vitae fecisti venire
in judicium tuum. Quantumlibet enim brevis fuerit vita
ejus, etiamsi unius diei esset, mundus a sordibus esse
non posset, et ideo justissime in judicium tuum veniet.
Illud vero quod ait, Dinumerasti omnes necessitudines
meas, et nihil te latuit de peccatis meis: signasti
peccata mea in folliculo, et annotasti si quid invitus
commisi; nonne satis apparuit etiam illa peccata juste
imputari, quae non delectationis illecebra committuntur,
sed causa devitandae molestiae alicujus, aut doloris, aut
mortis? Nam et haec dicuntur quadam necessitate
committi, cum omnia superanda sint amore et delectatione
justitiae. Potest etiam quod dixit, Et annotasti si
quid invitus commisi; ad illam vocem videri pertinere,
qua dictum est, Non enim quod volo ago; sed quod odi,
hoc facio (Rom. VII, 15).
16. Quid quod ipse Dominus, qui ei perhibuerat
testimonium, cum etiam Scriptura, hoc est, Dei
Spiritus dixerit, in omnibus quae contigerunt ei, non
eum peccasse labiis suis ante Dominum (Job I, 22);
postea tamen cum ei loqueretur, increpans locutus est,
sicut ipse Job testis est dicens, Quid adhuc ego judicor
monitus, et increpationes Domini audiens (Id.
XXXIX, 33, sec. LXX)? Nemo autem juste
increpatur, nisi in quo est aliquid quod increpatione sit
dignum.
|
|