|
Job praevidit Christum ad passionem venturum.
Humilitatis ratio in perfectis. Et ipsa increpatio
qualis est, quae ex Domini Christi persona
intelligitur? Enumerat illi divina opera potestatis suae
sub hac sententia increpans, ut eum dicere appareat:
Numquid potes haec tanta quae possum? Quo autem
pertinet, nisi ut intelligat Job (etiam hoc ei divinitus
inspiratum, ut praesciret Christum ad passionem esse
venturum): intelligat ergo quam debet aequo animo
tolerare quae pertulit, si Christus in quo peccatum, cum
propter nos homo factus esset, omnino nullum fuit, et in
quo Deo tanta potentia est, nequaquam tamen passionis
obedientiam recusavit? Quod puriore cordis intentione
Job intelligens responsioni suae addidit, Auris auditu
audiebam te prius , et nunc ecce oculus meus videt te:
ideo vituperavi me ipsum, et distabui, et aestimavi me
ipsum terram et cinerem (Id. XLII, 5, 6).
Quare sibi ita in hoc tam magno intellectu displicuit?
Neque enim opus Dei, quo erat homo, recte illi poterat
displicere; cum etiam ipsi Deo dicatur, Opera manuum
tuarum ne despexeris (Psal. CXXXVII, 8). Sed
profecto secundum illam justitiam qua se noverat justum ,
se vituperavit atque distabuit, aestimavitque se terram et
cinerem; mente conspiciens Christi justitiam, in cujus
non tantum divinitate, sed nec in anima nec in carne ullum
potuit esse peccatum: secundum quam justitiam quae ex Deo
est, etiam Paulus apostolus illud suum quod secundum
justitiam quae ex lege est, fuit sine querela non solum,
damna, verum etiam stercora existimavit (Philipp.
III, 6-8).
|
|