|
17. Nemo justus in omnibus. Non igitur praeclarum
illud testimonium Dei, quo laudatus est Job, contrarium
est ei testimonio quo dictum est, Non justificabitur in
conspectu tuo omnis vivens: quia non id persuadet,
prorsus in illo nihil fuisse, quod vel ab ipso veraciter,
vel a Domino Deo recte reprehenderetur; quamvis jam
justus, et verax Dei cultor, et ab omni opere malo se
abstinens, non mendaciter diceretur. Haec enim de illo
verba sunt Dei: Animo advertisti in puerum meum Job?
Non enim est illi homo similis super terram, sine
querela, justus, verus Dei cultor, abstinens se ab omni
opere malo (Job I, 8). Primis verbis ex hominum qui
sunt in terra comparatione laudatur. Proinde omnibus qui
tunc in terra justi esse potuerunt, excellebat. Non ergo
ipse propterea nullum peccatum omnino habebat, quia in
profectu justitiae caeteros anteibat. Deinde adjungitur,
sine querela, de cujus vita nemo juste quereretur:
justus, qui tanta morum probitate profecerat, ut nullus
ei esset aequandus: verus Dei cultor, quippe etiam
suorum peccatorum verax humilisque confessor: abstinens se
ab omni opere malo, mirum si ab omni etiam verbo et
cogitatu malo. Quantus quidem Job fuerit ignoramus: sed
novimus justum, novimus etiam in perferendis horrendis
tribulationum tentationibus magnum; novimus non propter
peccata, sed propter ejus demonstrandam justitiam illa
omnia fuisse perpessum. Verumtamen haec verba quibus a
Domino laudatur, possent etiam de illo dici, qui
condelectatur legi Dei secundum interiorem hominem, videt
autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis
suae: praesertim quia dicit, Non quod volo facio bonum;
sed quod odi malum, hoc ago. Si autem quod odi malum,
hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in
me peccatum. Ecce et iste secundum interiorem hominem
alienus est ab omni opere malo, quia illud non operatur
ipse, sed quod in carne ejus habitat malum: et tamen cum
illud ipsum quod condelectatur legi Dei, non habeat nisi
ex gratia Dei, adhuc liberationis indigens clamat,
Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis
hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum
(Rom. VII, 15-25).
|
|