CAPUT XIII.

18. Perfecta justitia humana imperfecta est. Sunt ergo in terra justi, sunt magni, fortes, prudentes, continentes, patientes, pii, misericordes, temporalia mala omnia propter justitiam aequo animo tolerantes. Sed si verum est, imo quia verum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus (I Joan. I, 8); et, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2): non sunt sine peccato; nec quisquam eorum tam arroganter insanit, ut non sibi pro suis qualibuscumque peccatis dominica oratione opus esse arbitretur.

19. Nam de Zacharia et Elisabeth, qui nobis saepe in hujus quaestionis disputationibus objiciuntur, quid dicamus, nisi quod evidenter Scriptura testatur, eminenti justitia fuisse Zachariam in principibus sacerdotum ad offerenda Veteris Testamenti sacrificia pertinentium. Legimus autem in Epistola quae ad Hebraeos scribitur , quod testimonium in libro superiore jam posui (Supra, lib. 1, n. 50), solum Christum esse principem sacerdotum, qui non haberet necessitatem, sicut illi qui sacerdotum principes dicebantur, sacrificium pro suis primum offerre peccatis quotidie, deinde pro populi. Talem enim decebat, inquit, habere nos principem sacerdotum, justum, sine malitia, incontaminatum, separatum a peccatoribus, altiorem a coelis factum, non habentem quotidianam necessitatem, sicut principes sacerdotum, primum pro suis peccatis sacrificium offerre (Hebr. VII, 26, 27). In hoc sacerdotum numero Zacharias, in hoc Phinees, in hoc ipse Aaron, a quo iste ordo exorsus est, fuit, et quicumque alii in illo sacerdotio laudabiliter justeque vixerunt; qui tamen habebant necessitatem sacrificium primitus pro suis offerre peccatis, solo Christo existente, cujus venturi figuram gestabant, qui hanc necessitatem sacerdos incontaminabilis non haberet.

20. Quid autem de Zacharia et Elisabeth laudabile dictum est, quod non in eo comprehendatur, quod de se Apostolus, cum in Christum nondum credidisset, professus est? Dixit enim se secundum justitiam quae in lege est, fuisse sine querela: hoc et de illis ita legitur, Erant autem ambo justi ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela (Luc. I, 6). Quia ergo quidquid eis inerat justitiae, non erat ad homines simulatum, ideo dictum est, ante Deum. Quod autem de Zacharia et ejus conjuge scriptum est, in omnibus mandatis et justificationibus Domini: hoc ille breviter dixit, in lege. Non enim alia lex illi, alia istis fuit ante Evangelium; sed una atque eadem, quam legimus per Moysen datam patribus eorum, secundum quam etiam sacerdos erat Zacharias, et vice sua sacrificabat. Et tamen Apostolus, qui simili tunc justitia praeditus fuit, sequitur, et dicit: Quae mihi lucra fuerunt, haec propter Christum damna esse duxi: verumtamen et arbitror omnia damnum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi, propter quem omnia non solum detrimenta credidi, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo non habens meam justitiam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo, justitiam in fide, ad cognoscendum eum et virtutem resurrectionis ejus et communicationem passionis ejus, conformatus morti ipsius, si quo modo occurram in resurrectionem mortuorum. Tantum ergo longe est, ut propter illa verba Zachariam et Elisabeth credamus sine ullo peccato perfectam habuisse justitiam, ut nec ipsum Apostolum ejusdem regulae summitate arbitremur fuisse perfectum, non solum in illa legis justitia, quam similem istis habuit, quam inter damna et stercora deputat in comparatione eminentissimae justitiae, quae in fide Christi est; verum etiam in ipso quoque Evangelio, ubi et tanti Apostolatus meruit principatum: quod dicere non auderem, nisi ei non credere nefas ducerem. Ubi etiam sequitur, et adjungit: Non quia jam acceperim, aut jam perfectus sim; sequor autem, si comprehendam , in quo et apprehensus sum in Christo Jesu. Fratres, ego me ipsum non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor, ad palmam supernae vocationis Dei, in Christo Jesu. Ipse se confitetur nondum accepisse, nondum esse perfectum ea plenitudine justitiae, quam adipisci dilexit in Christo; sed adhuc secundum intentionem sequi, et praeterita obliviscentem in ea quae ante sunt extendi: ut noverimus etiam ad ipsum pertinere illud quod ait, Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16): quamvis jam esset perfectus viator, etsi nondum erat ipsius itineris perfectione perventor. Denique tales vult secum in isto cursu comites rapere, quibus continuo subjungit et dicit: Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus; et si quid aliter sapitis, hoc quoque Deus vobis revelabit : verumtamen, in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 3-16). Ambulatio ista, non corporis pedibus, sed mentis affectibus et vitae moribus geritur, ut possint esse perfecti justitiae possessores, qui recto itinere fidei de die in diem in sua renovatione proficientes, jam perfecti facti sunt ejusdem justitiae viatores.