|
21. Sic itaque omnes, quicumque in hac vita divinarum
Scripturarum testimoniis in bona voluntate atque actibus
justitiae praedicati sunt, et quicumque tales vel post eos
fuerunt, quamvis non eisdem testimoniis praedicati atque
laudati, vel nunc usque etiam sunt, vel postea quoque
futuri sunt; omnes magni, omnes justi, omnes veraciter
laudabiles sunt, sed sine peccato aliquo non sunt:
quoniam Scripturarum testimoniis, quibus de illorum
laudibus credimus, hoc etiam credimus, non justificari in
conspectu Dei omnem viventem; ideo rogari, ne intret in
judicium cum servis suis; et non tantum universaliter
fidelibus omnibus, verum etiam singulis esse orationem
dominicam necessariam, quam tradidit discipulis suis.
|
|