CAPUT XV.

22. Objectio Pelagianorum. Perfectio secundum quiddam. Perfectus in justitia recte dicitur, qui multum in ea profecit.---At enim Dominus ait,

“Estote perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est”

(Matth. V, 48); quod non praeciperet, inquiunt, si sciret fieri non posse quod praecipit. Non nunc quaeritur utrum fieri possit, si istam perfectionem ad hoc accipiunt, ut sine ullo sit quisque peccato, cum hanc agit vitam; jam enim supra respondimus, posse fieri: sed utrum aliquis faciat, hoc nunc quaerimus. Neminem autem esse qui tantum velit, quantum res exigit, ante praecognitum est, sicut Scripturarum, quae supra commemoravi, testimonia tanta declarant. Et tamen cum dicitur cujusque perfectio, qua in re dicatur videndum est. Nam ex Apostolo testimonium paulo ante posui, ubi se fatetur in acceptione justitiae quam desiderat, nondum esse perfectum; et tamen continuo dicit, Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus: quod utrumque non diceret, nisi in alia re perfectus esset, in alia non esset. Velut si jam sit quisquam sapientiae perfectus auditor, quod nondum erant illi quibus dicebat, Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis: sed nec adhuc quidem potestis (I Cor. III, 2): eis quippe et illud ait, Sapientiam loquimur inter perfectos (Id. II, 6); utique perfectos auditores volens intelligi: potest ergo fieri, sicut dixi, ut jam sit aliquis sapientiae perfectus auditor, cujus nondum sit perfectus et doctor; potest perfectus esse justitiae cognitor, nondum perfectus effector: potest perfectus esse ut diligat inimicos, qui nondum est perfectus ut sufferat. Et qui perfectus est in eo quod omnes homines diligit, quippe qui etiam ad inimicorum dilectionem pervenerit; quaeritur utrum jam sit in ista dilectione perfectus, id est, utrum quos diligit, tantum diligat, quantum illa incommutabilis regula veritatis diligendos esse praescribit. Cum ergo legitur in Scripturis cujusque perfectio, qua in re dicatur, non negligenter intuendum est: quoniam non ideo quisque prorsus sine peccato esse intelligitur, quia in aliqua re dicitur esse perfectus. Quanquam et in hoc possit ita dici, ut non quia jam non est quo proficiat, sed quia ex maxima parte profecit, hoc nomine dignus habeatur: sicut in doctrina Legis dici potest quisquam perfectus, etiamsi eum aliquid adhuc latet; sicut perfectos dicebat Apostolus, quibus tamen ait, Et si quid aliter sapitis, id quoque vobis Deus revelabit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus.