|
23. Cur Deus praecipit quod scit non observandum.
Neque negandum est hoc Deum jubere, ita nos in facienda
justitia esse debere perfectos, ut nullum habeamus omnino
peccatum. Nam nec peccatum erit, si quid erit, si non
divinitus jubetur ut non sit. Cur ergo jubet, inquiunt,
quod scit nullum hominum esse facturum? Hoc modo etiam
dici potest, cur primis illis hominibus jusserit, qui duo
soli erant, quod sciebat eos non esse facturos? Neque
enim dicendum est, ideo jussisse, ut nostrum aliquis id
faceret, si illi non facerent: hoc enim, ne de illa
scilicet arbore cibum sumerent, nonnisi illis solis Deus
jussit; quia sicut sciebat quid justitiae facturi non
erant, ita etiam sciebat quid justitiae de illis erat ipse
facturus. Eo modo ergo jubet omnibus hominibus ut non
faciant ullum peccatum, quamvis sit praescius neminem hoc
impleturum, ut quicumque impie ac damnabiliter ejus
praecepta contempserint, ipse faciat in eorum damnatione
quod justum est: quicumque autem in ejus praeceptis
obedienter et pie proficientes, nec tamen omnia quae
praecepit implentes, sicut sibi dimitti volunt, sic aliis
peccata dimiserint, ipse faciat in eorum mundatione quod
bonum est. Quomodo enim dimittenti dimittitur per Dei
misericordiam, si peccatum non est? aut quomodo non
vetatur per Dei justitiam, si peccatum est?
24. Sed ecce, inquiunt, Apostolus dicit,
|
“Bonum
certamen certavi, fidem servavi, cursum consummavi;
superest mihi corona justitiae,”
|
|
(II Tim. IV, 7
8): quod non diceret, si haberet ullum peccatum. Imo
vero respondeant quomodo potuit haec dicere, cui adhuc
restabat ipsius passionis, quam sibi jam impendere
dixerat, tam magna conflictatio, tam molestum ac grande
certamen. An ad ejus consummandum cursum parum adhuc
deerat, quando illud deerat ubi erat futurus acrior et
crudelior inimicus? Quod si ideo talibus verbis certus
securusque gaudebat, quia de victoria futuri certaminis
certum eum securumque jam fecerat, qui eamdem passionem
jam illi revelaverat imminere; non re plenissima, sed spe
firmissima haec dixit, et quod futurum esse praesumpsit,
tanquam factum fuerit indicavit. Si ergo his verbis etiam
hoc adderet, ut diceret, Nullum habeo jam peccatum: hoc
quoque illum intelligeremus non de rei factae, sed de rei
futurae perfectione dixisse. Sic enim ad ipsius cursus
consummationem pertinebat nullum habere peccatum, quod
isti putant, cum haec diceret, jam in illo fuisse
completum; quemadmodum ad ipsius cursus consummationem
pertinebat etiam in certamine passionis adversarium
superare, quod etiam ipsi necesse est fateantur, cum haec
diceret, adhuc in illo fuisse complendum: hoc ergo totum
nos dicimus tunc fuisse adhuc perficiendum, quando jam de
Dei promissione praefidens totum ita dicebat tanquam
fuisset effectum. Ad ipsius quippe cursus consummationem
pertinebat, etiam quod peccata dimittebat debitoribus
suis, atque ita sibi ut dimitteretur orabat : qua Domini
pollicitatione certissimus erat, in illo fine, quem adhuc
futurum jam fidendo dicebat impletum, nullum se habiturum
esse peccatum. Nam, ut alia omittam, miror si cum verba
illa dicebat, per quae istis visus est nullum habuisse
peccatum, jam fuerat ab illo ablatus ille stimulus
carnis, de quo a se auferendo Dominum terrogaverat,
responsumque acceperat, Sufficit tibi gratia mea: nam
virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII,
7-9). Huic tanto viro perficiendo necessarium fuit,
ut ab illo angelus satanae non auferretur, a quo propterea
colaphizabatur, ne magnitudine visionum extolleretur: et
audet quisquam, quemquam vel putare vel dicere positum sub
onere hujus vitae ab omni omnino mundum esse peccato?
25. Sint licet homines tanta excellentes justitia, ut
ad eos de columna nobis loquatur Deus, qualis Moyses et
Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel in his qui
invocant nomen ejus; cujus magnae laudes pietatis et
innocentiae in Scriptura veridica praedicantur, ab
ineunte pueritia, ex quo eum mater votum solvens in templo
Dei constituit, et servum Domino dedicavit: etiam de
talibus scriptum est, Tu propitius eras illis, et
vindicans in omnes affectiones eorum (Psal.
XCVIII, 6-8). In filios quippe damnationis
vindicat iratus: in filios autem gratiae vindicat
propitius, dum quem diligit corripit, et flagellat omnem
filium quem recipit (Prov. III, 12, et Hebr.
XII, 6). Nulla autem vindicta, nulla correptio,
nullum Dei flagellum debetur nisi peccato, excepto illo
qui in flagella paratus est, ut experiretur omnia secundum
similitudinem sine peccato, ut esset sanctus sanctorum
sacerdos interpellans etiam pro sanctis, qui non
mendaciter etiam de se quisque dicunt, Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris
(Matth. VI, 12). Unde et ipsi qui contra haec
disputant, cum sint casta vita, moribusque laudabiles,
nec dubitent facere, quod illi diviti pro consequenda vita
aeterna consilium requirenti, cum se respondisset jam
omnia legis implevisse mandata, praecepit Dominus, si
vellet esse perfectus, venderet omnia quae habebat et
daret pauperibus, thesaurumque transferret in coelum
(Id. XIX, 20, 21): nemo tamen eorum audet
dicere se esse sine peccato. Quod, sicut credimus, non
fallaci animo dicunt: si autem mentiuntur, eo ipso
incipiunt vel augere, vel habere peccatum.
|
|