|
28. Voluntas bona a Deo. Sed laborant homines
invenire in nostra voluntate, quid boni sit nostrum, quod
nobis non sit ex Deo: et quomodo inveniri possit ignoro.
Excepto enim quod Apostolus ait, cum de bonis hominum
loqueretur, Quid enim habes quod non accepisti? Si
autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis
(I Cor. IV, 7)? Ipsa etiam ratio, quae de iis
rebus a talibus quales sumus, iniri potest, quemlibet
nostrum quaerentem vehementer angustat, ne sic defendamus
gratiam, ut liberum arbitrium auferre videamur; rursus,
ne liberum sic asseramus arbitrium, ut superba impietate
ingrati Dei gratiae judicemur.
29. Namque illud Apostoli quod commemoravi, sic
defendere quidam voluerunt, ut dicerent,
|
“ideo quidquid
etiam bonae voluntatis habet homo, Deo tribuendum esse,
quia et hoc in illo esse non posset, si homo ipse non
esset: cum vero ut sit aliquid atque ut homo sit, non
habeat nisi a Deo, cur non auctori Deo tribuatur etiam
quidquid in illo est bonae voluntatis, quod non esset,
nisi esset in quo esset?”
|
|
Sed hoc modo etiam illud dici
potest, malam quoque voluntatem Deo auctori tribuendam:
quia nec ipsa esse posset in homine, nisi homo esset in
quo esset; ut autem homo sit, Deus auctor est: ita et
ejus malae voluntatis, quae nisi hominem haberet ubi
esset, esse omnino non posset , quod nefas est dicere.
30. Quapropter nisi obtineamus, non solum voluntatis
arbitrium, quod huc atque illuc liberum flectitur, atque
in eis naturalibus bonis est, quibus et male uti malus
potest, sed etiam voluntatem bonam, quae jam in eis bonis
est, quorum esse usus non potest malus, nisi ex Deo
nobis esse non posse, nescio quemadmodum defendamus quod
dictum est: Quid enim habes quod non accepisti? Nam si
nobis libera quaedam voluntas ex Deo est, quae adhuc
potest esse vel bona vel mala; bona vero voluntas ex nobis
est: melius est id quod a nobis, quam quod ab illo est.
Quod si absurdissime dicitur, oportet fateantur etiam
bonam voluntatem nos divinitus adipisci. Quanquam
voluntas mirum si potest in medio quodam ita consistere,
ut nec bona nec mala sit. Aut enim justitiam diligimus,
et bona est; et si magis diligimus, magis bona; si
minus, minus bona est: aut si omnino non diligimus, non
bona est. Quis vero dubitet dicere voluntatem nullo modo
justitiam diligentem, non modo esse malam, sed etiam
pessimam voluntatem? Si ergo voluntas aut bona est, aut
mala, et utique malam non habemus ex Deo; restat ut
bonam voluntatem habeamus ex Deo: alioquin nescio, cum
ab eo justificamur, quo alio munere ipsius gaudere
debeamus. Et hinc scriptum arbitror, Paratur voluntas a
Domino (Prov. VIII, 35); et in Psalmis, A
Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet
(Psal. XXXVI, 23); et quod Apostolus ait,
Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari,
pro bona voluntate (Philipp. II, 13).
31. Quocirca quoniam quod a Deo nos avertimus,
nostrum est, et haec est voluntas mala; quod vero ad
Deum nos convertimus, nisi ipso excitante atque adjuvante
non possumus, et haec est voluntas bona: quid habemus
quod non accepimus? Si autem accepimus, quid gloriamur,
quasi non acceperimus? Ac per hoc, ut qui gloriatur, in
Domino glorietur (I Cor. I, 31), quibus hoc
Deus donare voluerit, ejus misericordiae est, non meriti
illorum: quibus autem noluerit, veritatis est. Justa
namque peccatoribus poena debetur, quoniam misericordiam
et veritatem diligit Dominus Deus (Psal.
LXXXIII, 12); et misericordia et veritas
occurrerunt sibi (Psal. LXXXIV, 11); et
universae viae Domini misericordia et veritas (Psal.
XXIV, 10). Et quis explicet quam crebro haec duo
conjuncta divina Scriptura commemoret? Aliquando etiam
mutatis nominibus, ut gratia pro misericordia ponatur:
unde est, Et vidimus gloriam ejus, gloriam tanquam
Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan.
I, 14). Aliquando pro veritate judicium: sicut
est, Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine
(Psal. C, 1).
32. Quare autem illos velit convertere, illos pro
aversione punire: quanquam et in beneficio tribuendo nemo
juste reprehendat misericordem, et in vindicta exercenda,
nemo juste reprehendat veracem; sicut in illis evangelicis
operariis, aliis placitam mercedem reddentem, aliis etiam
non placitam largientem (Matth. XX, 9, 10),
nullus juste culpaverit: consilium tamen occultioris
justitiae penes ipsum est.
|
|