|
1. Quid hactenus peractum, quidve hoc libro
tractandum. De Baptismo parvulorum, Marcelline
charissime, quod non solum eis ad regnum Dei, verum
etiam ad salutem vitamque aeternam adipiscendam detur,
quam sine Dei regno, et sine Christi salvatoris
societate, in quam nos suo sanguine redemit, habere
nullus potest, priore libro satis, ut arbitror,
disputavimus. In hoc autem, vivatne aliquis in hoc
saeculo, vel vixerit, victurusve sit sine ullo omnino
peccato, excepto uno Mediatore Dei et hominum homine
Christo Jesu, qui dedit semetipsum redemptionem pro
omnibus (I Tim. II, 5, 6), quanta ipse donat
diligentia vel facultate, disserendum enodandumque
suscepi: cui disputationi si se identidem aliqua
necessitate vel opportunitate inseruerit quaestio de
Baptismo vel peccato parvulorum, mirandum non erit, nec
defugiendum ut eis locis ad omnia quae responsionem nostram
flagitant, sicut valemus respondeamus.
|
|