|
Per gratiam et cognitio boni et delectatio. Nos quantum
concessum est sapiamus; et intelligamus, si possumus,
Dominum Deum bonum ideo etiam sanctis suis alicujus
operis justi aliquando non tribuere vel certam scientiam,
vel victricem delectationem, ut cognoscant non a se
ipsis, sed ab illo sibi esse lucem, qua illuminentur
tenebrae eorum, et suavitatem qua det fructum suum terra
eorum.
33. Cum autem ab illo illius adjutorium deprecamur ad
faciendam perficiendamque justitiam, quid aliud
deprecamur, quam ut aperiat quod latebat, et suave faciat
quod non delectabat? quia et hoc ab illo esse
deprecandum, ejus gratia didicimus, dum antea lateret;
ejus gratia dileximus, dum antea non delectaret: ut qui
gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur. Extolli
quippe in superbiam, propriae voluntatis est hominum, non
operis Dei: neque enim ad hoc eos compellit aut adjuvat
Deus. Praecedit ergo in voluntate hominis appetitus
quidam propriae potestatis, ut fiat inobediens per
superbiam. Hic autem appetitus etiam si non esset, nihil
molestum esset; et cum hoc voluit homo, sine difficultate
noluisset: secutum est autem ex debita justa poena tale
vitium, ut jam molestum esset obedire justitiae. Quod
vitium nisi adjuvante gratia superetur, ad justitiam nemo
convertitur; nisi operante gratia sanetur, justitiae pace
nemo perfruitur. Cujus autem gratia vincitur et sanatur,
nisi illius cui dicitur, Converte nos, Deus sanitatum
nostrarum, et averte iram tuam a nobis (Psal.
LXXXIV, 5)? Quod et si facit, misericordia
facit, ut dicatur, Non secundum peccata nostra fecit
nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis
(Psal. CII, 10). Et quibus non facit, judicio
non facit. Et quis dicet illi, Quid fecisti, cui
misericordia et judicium pia sanctorum mente cantatur?
Idcirco etiam sanctos et fideles suos in aliquibus vitiis
tardius sanat, ut in his eos minus quam implendae ex omni
parte justitiae sufficit, delectet bonum, sive cum
latet, sive cum etiam manifestum est: ut quantum pertinet
ad integerrimam regulam veritatis ejus, non justificetur
in conspectu ejus omnis vivens. Nec in eo ipso vult nos
damnabiles esse, sed humiles, commendans nobis eamdem
gratiam suam: ne facilitatem in omnibus assecuti, nostrum
putemus esse quod ejus est; qui error multum est religioni
pietatique contrarius. Nec ideo tamen in eisdem vitiis
nobis permanendum esse existimemus, sed adversus ipsam
maxime superbiam, propter quam in eis humiliamur, et nos
vigilanter conemur, et ipsum deprecemur ardenter, simul
intelligentes et quod sic conamur, et quod sic
deprecamur, dono illius nos habere: ut in omnibus non ad
nos respicientes, sed sursum cor habentes, Domino Deo
nostro gratias agamus, et cum gloriamur, in illo
gloriemur.
|
|