|
34. Ad quartam quaestionem respondet, nullum, excepto
Christo, fuisse, vel esse posse, qui nullum habeat
peccatum. Quartum jam illud restat, quo explicito
quantum adjuvat Dominus, sermo quoque iste tam prolixus
tandem terminum sumat, utrum qui omnino nunquam ullum
peccatum habuerit habiturusve sit, non solum quisquam
natorum hominum sit, verum etiam potuerit aliquando esse,
vel possit. Hunc prorsus nisi unum mediatorem Dei et
hominum hominem Christum Jesum, nullum vel esse, vel
fuisse, vel futurum esse, certissimum est. Unde jam
multa diximus de Baptismo parvulorum, qui si nullum
peccatum habent, non solum sunt homines innumerabiles sine
peccato; verum etiam fuerunt, et erunt. Porro si
veraciter illud constitit, unde secundo loco egimus,
neminem esse sine peccato (Supra, nn. 8, 9);
profecto nec parvuli sine peccato sunt. Ex quo
conficitur, etsi quisquam in hac vita esse potuisset, qui
virtute ita perficeretur, ut ad tantam plenitudinem
justitiae perveniret, qua nullum haberet omnino peccatum,
fuisse tamen eum antea peccatorem, unde in istam novitatem
vitae converteretur, non esse dubitandum. Etenim in
secundo illo loco aliud quaerebatur, aliud in hoc quarto
propositum est. Nam in illo, utrum aliquis in hac vita
ad perfectam, quae prorsus sine ullo peccato est, vitam
perveniret per gratiam Dei, studio voluntatis, hoc
requirebatur : in hoc autem quarto, utrum esset in filiis
hominum, vel esse potuisset, aut posset , qui non ex
peccato ad justitiam perfectissimam perveniret, sed nullo
omnino unquam peccato esset obstrictus, hoc quaeritur.
Ideo si illa vera sunt, quae tam multa de parvulis
diximus, nec est in filiis hominum quisquam, nec fuit,
nec erit, excepto uno Mediatore, in quo nobis
propitiatio et justificatio posita est, per quam finitis
inimicitiis peccatorum reconciliamur Deo. Non itaque ab
re est, quantum praesenti causae sufficere videtur, ab
ipso exordio generis humani pauca repetere, quibus
adversus quaedam, quae movere possunt, legentis animus
informetur.
|
|