CAPUT XXI.

35. Adam et Eva: obedientia homini vehementer commendata a Deo. Posteaquam illi primi homines, vir unus Adam, et ex illo Eva uxor ejus, accepto Dei praecepto servare obedientiam noluerunt, justa eos poena ac debita consecuta est. Sic enim comminatus fuerat Dominus, quod ea die qua vetitum cibum ederent, morte morerentur. Proinde quia utendi ad escam omni ligno quod in paradiso erat, acceperant potestatem, in quo etiam lignum vitae plantaverat Deus; ab illo autem solo eos prohibuerat, quod appellavit scientiae boni et mali (Gen. II, 9, 16, 17), quo nomine significaretur experientiae consequentia, et quid boni custodita, et quid mali essent transgressa prohibitione sensuri: recte profecto intelliguntur ante malignam diaboli persuasionem abstinuisse cibo vetito, atque usi fuisse concessis, ac per hoc et caeteris, et praecipue ligno vitae. Quid enim absurdius, quam ut credantur ex aliis arboribus alimenta sumpsisse, non autem etiam ex illo quod et similiter permissum fuerat, et utilitate praecipua per aetatum labem mutari , quamvis animalia corpora, atque in mortem veterascere non sinebat, tribuens hoc corpori humano de suo corpore beneficium, et mystica significatione demonstrans quid per sapientiam, cujus figuram gestabat, conferretur animae rationali, ut alimento ejus vivificata nequaquam in labem mortemque nequitiae verteretur? Merito enim de illa dicitur, Lignum vitae est amplectentibus eam (Prov. III, 18). Sicut haec arbor in corporali, sic illa in spirituali paradiso: ista exterioris, illa interioris hominis sensibus praebens vigorem, sine ulla in deterius temporis commutatione vitalem. Serviebant igitur Deo, vehementer sibi commendata pietate obedientiae, qua una colitur Deus. Quae per se ipsa quanta sit, quamque sola sufficiat ad tuendam rationalem sub Creatore creaturam, non potuit excellentius intimari, quam ut a ligno prohiberentur non malo. Absit enim ut bonorum Creator qui fecit omnia, et ecce bona valde (Gen. I, 31), mali aliquid in illius etiam corporalis paradisi fertilitate plantaret. Sed ut ostenderetur homini, cui esset sub tali Domino utilissima servitus, quantum esset solius obedientiae bonum, quam solam de famulo exegerat, cui obedire non propter ipsius dominatum, sed propter servientis utilitatem potius expediret; ab eo ligno sunt prohibiti, quo si uterentur non prohibiti, nihil mali omnino paterentur: ut quod illo post prohibitionem utentes passi sunt, satis intelligeretur quod eis hoc non intulerit arbor cibo noxio perniciosa, sed tantum obedientia violata.