CAPUT XXII.

36. Status hominis ante peccatum. Hanc ergo priusquam violassent, placebant Deo, et placebat eis Deus; et quamvis corpus animale gestarent, nihil inobediens in illo adversum se moveri sentiebant. Faciebat quippe hoc ordo justitiae, ut quia eorum anima famulum corpus a Domino acceperat, sicut ipsa eidem Domino suo, ita illi corpus ejus obediret, atque exhiberet vitae illi congruum sine ulla resistentia famulatum. Hinc et nudi erant, et non confundebantur. Animam quippe rationalem naturali verecundia nunc pudet, quod in carne, in cujus servitutem jus potestatis accepit, nescio qua infirmitate efficere non potest, ut se nolente non moveantur membra, et se volente moveantur. Quae propter hoc in quovis casto, merito appellantur pudenda, quod adversus dominam mentem, quasi suae sint potestatis, sicut libitum est, excitantur: idque solum juris in his habent frena virtutis, ut ad immundas et illicitas corruptiones ea pervenire non sinant. Haec igitur carnis inobedientia, quae in ipso motu est, etiamsi habere non permittatur effectum, non erat in illis primis hominibus, quando nudi erant, et non confundebantur. Nondum quippe anima rationalis domina carnis inobediens exstiterat Domino suo, ut poena reciproca inobedientem experiretur carnem famulam suam cum sensu quodam confusionis et molestiae suae, quem sensum certe ipsa per inobedientiam suam non intulit Deo. Neque enim Deo pudendum est aut molestum, si nos ei non obedimus, cujus in nos summam potestatem nullo modo minuere valemus: sed nobis pudendum est, quod imperio nostro caro non servit; quia hoc fit per infirmitatem quam peccando meruimus, vocaturque peccatum habitans in membris nostris (Rom. VII, 17, 23). Sic est autem hoc peccatum, ut sit poena peccati. Denique posteaquam est illa facta transgressio, et anima inobediens a lege sui Domini aversa est, habere coepit contra eam servus ejus, hoc est corpus ejus, legem inobedientiae; et puduit illos homines nuditatis suae, animadverso in se motu, quem ante non senserant: quae animadversio apertio dicta est oculorum (Gen. III, 7); neque enim oculis clausis inter illas arbores oberrabant. Sic et de Agar scriptum est, Aperti sunt oculi ejus, et vidit puteum (Id. XXI, 19). Tunc illi homines pudenda texerunt: quae Deus illis membra, ipsi vero pudenda fecerunt.