CAPUT XXIII.

37. Naturae corruptio per peccatum, et renovatio per Christum. De hac lege peccati nascitur caro peccati, expianda per illius sacramentum, qui venit in similitudine carnis peccati, ut evacuetur corpus peccati (Rom. VIII, 3), quod et corpus mortis hujus appellatur: unde miserum hominem non liberat nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Id. VII, 24, 25). Sic enim ab eis transitum fecit in posteros ista lex initium mortis, quemadmodum labor quo cuncti homines laborant in terra, quemadmodum in feminas parturitio cum doloribus. Haec enim, cum de peccato arguerentur, Dei sententia meruerunt, quae non in eis solis, sed etiam in successoribus eorum, in aliis magis, in aliis minus, tamen in omnibus videmus impleri. Cum itaque primorum illorum hominum fuerit prima justitia obedire Deo, et hanc in membris adversus legem mentis suae legem concupiscentiae non habere: nunc post eorum peccatum nata ex eis nostra carne peccati, pro magno obtinetur ab his qui obediunt Deo, desideriis ejusdem concupiscentiae non obedire, et crucifigere in se carnem cum passionibus et concupiscentiis; ut sint Jesu Christi, qui hoc in sua cruce figuravit , quibus per gratiam suam dedit potestatem filios Dei fieri. Non enim omnibus hominibus dedit, sed quotquot receperunt eum, ut Deo renascerentur spiritu, qui saeculo nati erant carne. Sic enim de his dictum est: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, qui non ex carne, non ex sanguine, non ex voluntate viri, non ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt.