|
39. Objectio Pelagianorum. Quod autem supra
respondimus adversus eos qui dicunt, Si peccator genuit
peccatorem, justus quoque justum gignere debuit (Supra,
n. 11): hoc etiam his respondemus, qui dicunt, de
homine baptizato natum jam velut baptizatum haberi
debuisse. Cur enim non, inquiunt, in lumbis patris sui
potuit baptizari, si secundum Epistolam quae ad Hebraeos
scripta est, in lumbis Abrahae Levi potuit decimari
(Hebr. VII, 9, 10)? Hoc qui dicunt,
attendant non propterea Levi postea non fuisse decimatum,
quia jam fuerat decimatus in lumbis Abrahae; sed quia sic
ordinatus est honore sacerdotii, ut acciperet decimas,
non praeberet: alioquin nec caeteri fratres ejus, qui ei
praebebant, decimarentur, quia et ipsi in lumbis Abrahae
a Melchisedech jam fuerant decimati.
40. Sed ne quis dicat, propterea recte potuisse
Abrahae filios decimari, quamvis jam fuissent in lumbis
patris sui decimati, quia decimatio talis res erat, quae
in unoquoque homine saepe fuerat facienda , sicut
Israelitae annis omnibus, imo ex fructibus omnibus
decimas tota vita sua crebras solent praebere Levitis;
Baptismum autem tale sacramentum esse quod semel datur,
et si jam hoc acceperat quisque, cum in patre suo esset,
nonnisi baptizatum fuisse deputandum, cum de illo qui
baptizatus fuerat gigneretur. Qui hoc dicit (ne diu
disputem), circumcisionem respiciat, quae semel fiebat,
et tamen in singulis singillatim fiebat. Sicut ergo
tempore illius sacramenti de circumciso qui nasceretur,
circumcidendus fuit: sic nunc de baptizato qui natus
fuerit, baptizandus est.
41. At enim Apostolus ait, Filii vestri immundi
essent, nunc autem sancti sunt (I Cor. VII,
14): et ideo, inquiunt, fidelium filii jam baptizari
minime debuerunt. Miror hoc dicere, qui negant peccatum
ex Adam originaliter trahi. Si enim hanc Apostoli
sententiam sic accipiunt, ut credant de fidelibus
sanctificatos filios nasci, cur eos etiam ipsi baptizari
oportere non dubitant? Cur denique nolunt fateri de
parente peccatore aliquod peccatum originaliter trahi, si
de sancto aliqua sanctitas trahitur? Et contra nostram
quidem non est assertionem, etiamsi ex fidelibus sancti
propagantur, quod eos dicimus, si non baptizantur,
pergere in damnationem, quibus et ipsi regnum coelorum
intercludunt, quamvis eos dicant non habere ullum vel
proprium, vel originale peccatum. Aut si eis indignum
videtur, ut sancti damnentur, quomodo est dignum ut a
regno Dei sancti separentur? Illud potius attendant,
quomodo non de peccatoribus parentibus trahatur aliquod
peccatum, si de sanctis aliqua sanctitas trahitur et
immunditia de immundis. Utrumque enim dixit, qui dixit,
Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti
sunt. Explicent etiam quomodo justum sit, ut sancti ex
fidelibus et immundi ex infidelibus nati, pariter tamen,
si baptizati non fuerint, regnum Dei non permittantur
intrare. Quid ergo illis ista sanctitas prodest? Nam si
damnari faterentur immundos ex infidelibus natos , sanctos
autem filios fidelium in Dei quidem regnum intrare non
posse, nisi fuerint baptizati, non tamen damnari, quia
sancti sunt, esset qualiscumque distinctio: nunc vero
natos de sanctis sanctos, et de immundis immundos,
aequaliter dicunt, et quia peccatum non habent, non
damnari, et quia Baptismum non habent, a Dei regno
separari. Hanc absurditatem talia ingenia non videre quis
credat?
42. Nostrae autem, imo ipsius Apostoli sententiae,
qui dixit, Ex uno omnes ad condemnationem; et, Ex uno
omnes ad justificationem vitae (Rom. V, 16,
18): quam non sit contrarium hoc quod ait, cum de alia
re ageret, Alioquin filii vestri immundi essent, nunc
autem sancti sunt, paululum attende.
|
|