CAPUT XXVI.

Sanctificatio multiplex Sacramentum catechumenorum. Non unius modi est sanctificatio: nam et catechumenos secundum quemdam modum suum per signum Christi et orationem manus impositionis puto sanctificari: et quod accipiunt, quamvis non sit corpus Christi, sanctum est tamen, et sanctius quam cibi quibus alimur, qnoniam sacramentum est . Verum et ipsos cibos, quibus ad necessitatem sustentandae hujus vitae alimur, sanctificari idem apostolus dixit, per verbum Dei et orationem (I Tim. IV, 5), qua oramus, utique nostra corpuscula refecturi. Sicut ergo ista ciborum sanctificatio non efficit ut quod in os intraverit, non in ventrem vadat et in secessum emittatur per corruptionem, qua omnia terrena solvuntur, unde et ad aliam escam quae non corrumpitur, nos Dominus exhortatur (Joan. VI, 27): ita sanctificatio catechumeni, si non fuerit baptizatus, non ei valet ad intrandum in regnum coelorum, aut ad peccatorum remissionem. Ac per hoc et illa sanctificatio, cujuscumque modi sit, quam in filiis fidelium esse dixit Apostolus, ad istam de Baptismo et de peccati origine vel remissione quaestionem omnino non pertinet. Nam et conjuges infideles in conjugibus fidelibus sanctificari dicit eo ipso loco ita loquens: Sanctificatur enim vir infidelis in uxore, et sanctificatur mulier infidelis in fratre. Alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt (I Cor. VII, 14). Non, opinor, quisquam tam infideliter intelligit, quodlibet in his verbis intelligat, ut ob hoc existimet etiam maritum non christianum, quia christiana fuerit uxor ejus, neque jam baptizari oportere, et ad peccatorum remissionem jam pervenisse, et in regnum coelorum esse intraturum, quia sanctificatus dictus est in uxore.