|
43. Quare baptizentur qui jam de baptizatis nascuntur.
Quisquis vero adhuc movetur, quare baptizentur qui jam de
baptizatis nascuntur, hoc breviter accipiat. Sicut
generatio carnis peccati per unum Adam ad condemnationem
trahit omnes qui eo modo generantur; sic generatio
spiritus gratiae per unum Jesum Christum ad
justificationem vitae aeternae ducit omnes qui eo modo
praedestinati regenerantur . Sacramentum autem Baptismi
profecto sacramentum regenerationis est. Quocirca sicut
homo qui non vixerit, mori non potest, et qui mortuus non
fuerit, resurgere non potest: ita qui natus non fuerit,
renasci non potest. Ex quo conficitur, neminem in suo
parente renasci potuisse non natum. Oportet autem, ut si
natus fuerit, renascatur: quia nisi quis natus fuerit
denuo, non potest videre regnum Dei (Joan. III,
3). Oportet igitur ut Sacramento regenerationis, ne
sine illo male de hac vita exeat, etiam parvulus
imbuatur: quod non fit nisi in remissionem peccatorum.
Quod etiam ipso loco Christus ostendit, cum interrogatus
quomodo possent ista fieri, commemoravit quid Moyses
fecerit in exaltatione serpentis. Cum itaque per
Baptismi sacramentum morti Christi conformentur
infantes, eos a serpentis morsu fatendum est liberari, si
a christianae fidei regula nolumus aberrare. Quem tamen
morsum non in sua vita propria, sed in illo cui primitus
inflictus est, acceperunt.
44. Objectio Pelagianorum. Neque illud fallat, quod
nec parenti post conversionem obsunt propria peccata:
inquiunt,
|
“filio ejus obesse non
possunt?”
|
|
Sed qui hoc sentiunt, non attendunt quia
sicut parenti, per hoc quod spiritu renatus est, propria
peccata non obsunt; ita qui de illo natus est, nisi eo
modo renascatur, quae a parente tracta sunt, oberunt.
Quia et innovati parentes, non ex primitiis novitatis,
sed ex reliquiis vetustatis carnaliter gignunt; et filii
ex parentum reliqua vetustate toti vetusti, et in peccati
carne propagati , damnationem veteri homini debitam
Sacramento spiritualis regenerationis et renovationis
evadunt. Illud namque praecipue, propter quaestiones
quae de hac re motae sunt vel moveri adhuc possunt,
attendere ac meminisse debemus, tantummodo peccatorum
omnium plenam perfectamque remissionem Baptismo fieri;
hominis vero ipsius qualitatem non totam continuo
commutari: sed spirituales primitias in bene
proficientibus de die in diem novitate crescente commutare
in se quod carnaliter vetus est, donec totum ita
renovetur, ut animalis etiam infirmitas corporis ad
firmitatem spiritualem incorruptionemque perveniat.
|
|