CAPUT XXVIII.

45. Lex peccati dicta peccatum. Concupiscentia quomodo in baptizatis perempto ejus malo maneat. Haec autem lex peccati, quod etiam peccatum appellat Apostolus, cum dicit, Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Rom. VI, 12), non sic manet in membris eorum qui ex aqua et spiritu renati sunt, tanquam non sit ejus facta remissio, ubi omnino plena et perfecta fit remissio peccatorum, omnibus inimicitiis interfectis, quibus separabamur a Deo: sed manet in vetustate carnis tanquam superatum et peremptum, si non illicitis consensionibus quodam modo reviviscat, et in regnum proprium dominationemque revocetur. Ab hac autem vetustate carnis, in qua est lex ista peccati vel peccatum jam remissum, usque adeo spiritus vita discernitur, in cujus novitate baptizati per Dei gratiam renascuntur, ut parum fuerit Apostolo dicere, tales non esse in peccato, nisi etiam diceret, in ipsa carne illos non esse, antequam ex hac mortali vita migrarent. Qui enim in carne sunt, inquit, Deo placere non possunt: vos autem non estis in carne, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 8, 9). Verumtamen sicut ipsa carne quamvis corruptibili bene utuntur, qui membra ejus ad opera bona convertunt, in qua carne non sunt, quia non secundum eam sapiunt neque vivunt; sicut denique etiam morte, quae primi peccati poena est, bene utuntur, qui eam pro fratribus, pro fide, pro quacumque vera et sancta justitia fortiter et patienter impendunt: sic illa etiam lege peccati, quod jam remissum in vetustate carnis manet, bene utuntur conjugati fideles, qui ex eo quod sunt in Christi novitate, dominari sibi libidinem minime patiuntur; ex eo autem quod adhuc trahunt Adae vetustatem, regenerandos immortaliter filios mortaliter generant cum ea propagine peccati, qua illi qui renati sunt obnoxii non tenentur, et qua illi qui nascuntur renascendo solvuntur. Quamdiu ergo manet lex concupiscentialiter in membris, manente ipsa reatus ejus solvitur; sed ei solvitur, qui Sacramentum regenerationis accepit renovarique jam coepit. Ex illa autem manente concupiscentiae vetustate quod nascitur, renasci indiget ut sanetur. Quia parentes fideles et nati carnaliter et renati spiritualiter, filios carnaliter genuerunt; filii vero antequam nascerentur, renasci quomodo potuerunt?

46. Nec mireris, quod dixi, manente concupiscentialiter lege peccati reatum ejus solvi per gratiam Sacramenti. Sicut enim facta et dicta et cogitata iniqua, quantum ad ipsos motus animi et corporis pertinet, jam praeterierunt et non sunt; eis tamen praeteritis et non tum existentibus reatus eorum manet, nisi peccatorum remissione solvatur: sic contra in hac non jam praeterita, sed adhuc manente lege concupiscentiae, reatus ejus solvitur, et non erit, cum fit in Baptismo plena remissio peccatorum. Denique si continuo consequatur ab hac vita emigratio, non erit omnino quod obnoxium hominem teneat, solutis omnibus quae tenebant. Sicut ergo non est mirum, praeteritorum dictorum, factorum, atque cogitatorum reatum manere ante peccatorum remissionem: sic contra non debet esse mirum, manentis concupiscentiae reatum praeterire post peccatorum remissionem.