|
2. Libero arbitrio quidam nimium tribuunt. Ignorantia
et infirmitas. Hujus autem quaestionis solutio de hominis
vita sine ulla subreptione vel praeoccupatione peccati,
propter quotidianas etiam nostras orationes maxime
necessaria est. Sunt enim quidam tantum praesumentes de
libero humanae voluntatis arbitrio, ut ad non peccandum
nec adjuvandos nos divinitus opinentur, semel ipsi naturae
nostrae concesso liberae voluntatis arbitrio. Unde fit
consequens ut nec orare debeamus ne intremus in
tentationem, hoc est, ne tentatione vincamur, vel cum
fallit et praeoccupat nescientes, vel cum premit atque
urget infirmos. Quam sit autem noxium, et saluti
nostrae, quae in Christo est, perniciosum atque
contrarium, ipsique religioni qua imbuti sumus, et
pietati qua Deum colimus, quam vehementer adversum, ut
pro tali accipiendo beneficio Dominum non rogemus, atque
in ipsa oratione dominica, Ne nos inferas in tentationem
(Matth. VI, 13), frustra positum existimemus,
verbis explicare non possumus.
|
|