CAPUT XXIX.

47. Omnes praedestinati per unum mediatorem Christum et per unam eamdemque fidem salvantur. Parvulorum quoque salvator Christus. Christus etiam infans ignorantia caruit et animi infirmitate. Quae cum ita sint, ex quo per unum hominem peccatum intravit in hunc mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit (Rom. V, 12), usque in finem carnalis hujus generationis et corruptibilis saeculi, cujus filii generant et generantur, nullo existente homine de quo in hac vita constituto veraciter dici possit, quod nullum habeat omnino peccatum, excepto uno Mediatore, qui nos Creatori nostro per remissionem reconciliat peccatorum: idem ipse Dominus noster hanc suam medelam nullis generis humani temporibus ante ultimum futurum adhuc judicium denegavit eis, quos per certissimam praescientiam et futuram beneficentiam secum regnaturos in vitam praedestinavit aeternam. Namque ante nativitatem carnis infirmitatemque passionis et virtutem resurrectionis suae, earum rerum futurarum fide eos qui tunc fuerant, informabat ad haereditatem salutis aeternae; quarum rerum praesentium fide informavit eos qui cum gererentur aderant, atque impleri praedicta cernebant; quarum etiam praeteritarum fide qui postea fuerunt, et nos ipsos, et qui deinde futuri sunt, informare non cessat. Una ergo fides est quae omnes salvos facit, qui ex carnali generatione spiritualiter renascuntur , terminata in eo qui venit pro nobis judicari et mori, judex vivorum et mortuorum. Sed hujus unius fidei pro significationis opportunitate per varia tempora sacramenta variata sunt.

48. Idem ipse itaque Salvator est parvulorum atque majorum, de quo dixerunt Angeli, Natus est vobis hodie salvator (Luc. II, 11): et de quo dictum est ad virginem Mariam, Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum (Matth. I, 21): ubi aperte demonstratum est, eum hoc nomine, quo appellatus est Jesus, propter salutem quam nobis tribuit, nominari; Jesus quippe, latine Salvator est. Quis est igitur qui audeat dicere Dominum Christum tantum majoribus non etiam parvulis esse Jesum? qui venit in similitudine carnis peccati, ut evacuaret corpus peccati, in quo infirmissimo nulli usui congruis vel idoneis infantilibus membris, anima rationalis miserabili ignorantia praegravatur. Quam plane ignorantiam nullo modo crediderim fuisse in infante illo, in quo Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis, nec illam ipsius animi infirmitatem in Christo parvulo fuerim suspicatus, quam videmus in parvulis. Per hanc enim etiam, cum motibus irrationabilibus perturbantur, nulla ratione, nullo imperio, sed dolore aliquando vel doloris terrore cohibentur: ut omnino videas illius inobedientiae filios, quae movetur in membris repugnans legi mentis, nec cum vult ratio, conquiescit: verum et ipsa saepe vel dolore corporis, tanquam vapulando compescitur, vel pavescendo, vel tali aliquo animi motu, non tamen voluntate praecipiente comprimitur. Sed quia in eo erat similitudo carnis peccati, mutationes aetatum perpeti voluit ab ipsa exorsus infantia, ut ad mortem videatur etiam senescendo illa caro pervenire potuisse, nisi juvenis fuisset occisus. Quae tamen mors in carne peccati inobedientiae debita redditur, in similitudine autem carnis peccati obedientiae voluntate suscepta est. Ad eam quippe iturus eamque passurus, hoc ait: Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet: sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 30, 31). His dictis perrexit ad indebitam mortem, factus obediens usque ad mortem.