CAPUT XXX.

49. Respondet ad objectionem Pelagianorum. Quapropter illi qui dicunt, Si primi hominis peccato factum est ut moreremur, Christi adventu fieret ut credentes in eum non moreremur; et addunt quasi rationem, dicentes, Neque enim praevaricatoris transgressio plus nobis nocuit, quam incarnatio vel redemptio profuit Salvatoris: cur non potius hoc attendunt, hoc audiunt, hoc sine dubitatione credunt, quod Apostolus sine ambiguitate locutus est, Quia per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 21, 22)? Neque enim aliunde, quam de corporis resurrectione dicebat. Omnium ergo corporis mortem factam per unum hominem dixit, et omnium corporis resurrectionem in vitam aeternam per unum Christum futuram esse promisit. Quomodo ergo plus nobis nocuit ille peccando, quam iste profuit redimendo; cum per illius peccatum temporaliter moriamur, per istius autem redemptionem non ad temporalem vitam, sed ad perpetuam resurgamus? Nostrum ergo corpus mortuum est propter peccatum, Christi autem corpus solum mortuum est sine peccato; ut fuso sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa delerentur, quibus debitores qui in eum credunt, a diabolo antea tenebantur. Et ideo, Hic est, ait, sanguis meus, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth. XXVI, 28).