CAPUT XXXI.

50. Cur non simul per Baptismum cum peccatis mors etiam ipsa aboleatur. Poterat autem etiam hoc donare credentibus, ut nec istius experirentur corporis mortem: sed si hoc fecisset, carni quaedam felicitas adderetur, minueretur autem fidei fortitudo. Sic enim homines mortem istam timent, ut non ob aliud felices dicerent esse Christianos, nisi quod mori omnino non possent. Ac per hoc nemo propter illam vitam, quae post istam mortem beata futura est, per virtutem etiam contemnendae ipsius mortis ad Christi gratiam festinaret; sed propter removendam mortis molestiam delicatius crederetur in Christum. Plus ergo gratiae praestitit, plus fidelibus suis sine dubitatione donavit. Quid enim magnum erat, videndo non mori eos qui crederent, credere se non moriturum? Quanto est majus, quanto fortius, quanto laudabilius, ita credere, ut se speret moriturus sine fine victurum? Denique hoc quibusdam in fine largietur, ut mortem istam repentina commutatione non sentiant , sed simul cum resurgentibus rapiantur in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino vivant (I Thess. IV, 16). Et recte illis, quia non erunt jam posteri qui propter hoc credant, non sperando quod non vident, sed amando quod vident. Quae fides est enervis et debilis, nec fides omnino dicenda, quandoquidem fides ita definita est: Fides est sperantium substantia, convictio rerum quae non videntur. Unde etiam in eadem, ubi et hoc scriptum est, ad Hebraeos Epistola, cum consequenter enumerasset quosdam, qui Deo fide placuerunt: Secundum fidem, inquit, mortui sunt hi omnes, cum non accepissent promissiones, sed longe eas videntes et salutantes, et confitentes quia hospites et peregrini sunt super terram. Et paulo post eamdem fidei laudem ita conclusit: Et omnes, inquit, testimonium consecuti per fidem, non tulerunt promissiones Dei: pro nobis enim meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur (Hebr. XI, 1, 13, 39, 40). Haec laus fidei non esset, nec omnino, ut jam dixi, fides esset, si homines in credendo praemia visibilia sequerentur, hoc est, si fidelibus merces immortalitatis in hoc saeculo redderetur.

51. Hinc et ipse Dominus mori voluit, ut, quemadmodum de illo scriptum est, per mortem evacuaret eum qui potestatem habebat mortis, id est, diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam rei erant servitutis (Id. II, 14, 15). Hoc testimonio satis etiam illud monstratur, et mortem istam corporis principe atque auctore diabolo, hoc est, ex peccato accidisse, quod ille persuasit; neque enim ob aliud potestatem habere mortis verissime diceretur: unde ille qui sine ullo peccato vel originali vel proprio moriebatur, dixit, quod paulo ante commemoravi, Ecce veniet princeps mundi, id est, diabolus, qui potestatem habebat mortis, et in me nihil inveniet, id est, peccati, propter quod homines mori fecit. Et quasi diceretur ei, Quare ergo moreris? Sed ut sciant omnes, inquit, quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus hinc: id est, ut moriar non habens mortis causam de peccato sub auctore peccati, sed de obedientia et justitia factus obediens usque ad mortem. Et hoc ergo illo testimonio demonstratum est, et quod timorem mortis fideles vincunt, ad agonem ipsius fidei pertinere, qui profecto defuisset, si mox esset credentes immortalitas consecuta.