CAPUT XXXII.

52. Cur Christus post resurrectionem praesentiam suam mundo subduxerit. Quamvis itaque multa Dominus visibilia miracula fecerit, unde ipsa fides velut quibusdam primordiis lactescentibus germinaret, et in suum robur ex illa teneritudine coalesceret (tanto est enim fortior, quanto magis jam ista non quaerit): tamen illud quod promissum speramus, invisibiliter voluit exspectari, ut justus ex fide viveret, in tantum ut nec ipse qui die tertio resurrexit, inter homines esse voluerit, sed eis demonstrato in sua carne resurrectionis exemplo, quos hujus rei testes habere dignatus est, in coelum ascenderit, illorum quoque se oculis auferens, nihilque tale cujusquam eorum carni jam tribuens, quale in carne propria demonstraverat; ut et ipsi ex fide viverent, ejusque justitiae, in qua ex fide vivitur, praemium quod postea erit visibile, nunc interim per patientiam invisibiliter exspectarent. Ad hunc intellectum credo etiam illud esse referendum, quod ait de Spiritu sancto: Non potest ipse venire, nisi ego abiero. Hoc enim erat dicere, non poteritis juste vivere ex fide, quod de meo dono, id est, de Spiritu sancto habebitis, nisi a vestris oculis hoc quod intuemini abstulero, ut spiritualiter cor vestrum invisibilia credendo proficiat. Hanc ex fide justitiam identidem, loquens de Spiritu sancto, ita commendat: Ille, inquit, arguet mundum de peccato, de justitia, et de judicio: de peccato quidem, quia non crediderunt in me; de justitia, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me (Joan. XVI, 7-10). Quae est ista justitia, qua eum non viderent , nisi ut justus ex fide viveret, et non respicientes quae videntur, sed quae non videntur, spiritu ex fide spem justitiae exspectaremus?