CAPUT XXXIII.

53. Respondet ad objectionem Pelagianorum. Qui autem dicunt: Si peccato mors ista corporis accidisset, non utique post remissionem peccatorum, quam Redemptor nobis tribuit, moreremur: non intelligunt quomodo res, quarum reatum, ne post hanc vitam obsint, Deus solvit, tamen eas ad certamen fidei sinit manere, ut per illas erudiantur et exerceantur proficientes in agone justitiae. Posset enim et alius hoc non intelligens dicere, Si propter peccatum dixit Deus homini, In sudore vultus tui edes panem tuum, et spinas et tribulos pariet tibi terra: quare et post remissionem labor hic permanet, et haec dura et aspera parit etiam terra fidelium? Item si propter peccatum dictum est mulieri, In gemitu paries (Gen. III, 19, 16): cur etiam post peccatorum remissionem feminae fideles eosdem dolores in parturiendo patiuntur? Et tamen constat propter peccatum, quod admiserant, illos a Deo primos homines haec audisse atque meruisse: nec resistit his verbis divini libri, quae posui de labore hominis et de parturitione mulieris, nisi qui prorsus alienus a fide catholica eisdem Litteris adversatur.