|
54. Cur remisso peccato poena adhuc exigatur. Verum
quia et tales non desunt; quemadmodum eis hac quaestione
proposita respondemus, dicentes, ante remissionem esse
illa supplicia peccatorum, post remissionem autem
certamina exercitationesque justorum: ita et illis quos de
morte corporis similiter movet, respondere debemus, ut
eam et peccato accidisse fateamur, et post peccatorum
remissionem, ut magnus timor ejus a proficientibus
superetur, ad certamen nobis relictam esse non
dedignemur. Si enim parva virtus esset fidei, quae per
dilectionem operatur, mortis metum vincere, non esset
tanta martyrum gloria, nec Dominus diceret, Majorem hac
charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro
amicis suis (Joan. XV, 13). Quod in Epistola
sua Joannes ita dicit: Sicut ille animam suam pro nobis
posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere
(I Joan. III, 16). Nequaquam igitur in morte
pro justitia subeunda vel contemnenda laudaretur praecipua
patientia, si mortis non esset magna multumque dura
molestia. Cujus timorem qui vincit ex fide, magnam
ipsius fidei comparat gloriam justamque mercedem. Unde
mirandum non est, et mortem corporis non fuisse eventuram
homini, nisi praecessisset peccatum, cujus etiam talis
poena consequeretur; et post remissionem peccatorum eam
fidelibus evenire, ut in ejus timore vincendo exerceretur
fortitudo justitiae.
55. Caro enim quae primo facta est, non erat caro
peccati, in qua noluit homo inter delicias paradisi
servare justitiam. Unde statuit Deus, ut post ejus
peccatum propagata caro peccati, ad recipiendam justitiam
laboribus et molestiis eniteretur. Propter hoc etiam de
paradiso dimissus Adam , contra Eden habitavit, id
est, contra sedem deliciarum: ut significaret quod in
laboribus, qui sunt deliciis contrarii, erudienda esset
caro peccati, quae in deliciis obedientiam non servavit
antequam esset caro peccati. Sicut ergo illi primi
homines postea juste vivendo, unde merito creduntur per
Domini sanguinem ab extremo supplicio liberati, non tamen
in illa vita meruerunt ad paradisum revocari: sic et caro
peccati, etiamsi remissis peccatis homo in ea juste
vixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti,
quam traxit de propagine peccati.
56. Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha
David in libro Regnorum, ad quem propheta cum missus
esset, eique propter peccatum quod admiserat, eventura
mala ex iracundia Dei comminaretur, confessione peccati
veniam meruit, respondente propheta quod ei flagitium
facinusque remissum sit (II Reg. XII, 13): et
tamen consecuta sunt quae Deus fuerat comminatus, ut sic
humiliaretur a filio. Quare et hic non dicitur, Si
Deus propter peccatum illud fuerat comminatus, cur
dimisso peccato quod erat minatus implevit? nisi quia
rectissime, si dictum fuerit, respondebitur remissionem
illam peccati factam, ne homo a percipienda vita
impediretur aeterna; subsecutum vero illius comminationis
effectum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur
atque probaretur. Sic et mortem corporis et propter
peccatum Deus homini inflixit, et post peccatorum
remissionem propter exercendam justitiam non ademit.
|
|