CAPUT XXXV.

57. Non declinandum in dextram aut in sinistram. Teneamus ergo indeclinabilem fidei confessionem. Solus unus est qui sine peccato natus est in similitudine carnis peccati, sine peccato vixit inter aliena peccata, sine peccato mortuus est propter nostra peccata. Non declinemus in dextram aut in sinistram. In dexteram enim declinare, est se ipsum decipere dicendo se esse sine peccato: in sinistram autem, per nescio quam perversam et pravam securitatem se tanquam impune dare peccatis. Vias enim quae a dextris sunt novit Dominus, qui solus sine peccato est, et nostra potest delere peccata; perversae autem sunt quae a sinistris (Prov. IV, 27), amicitiae cum peccatis. Tales etiam illi viginti annorum adolescentuli figuram novi populi praemiserunt, qui in terram promissionis intrarunt, qui nec in dexteram nec in sinistram dicti sunt declinasse . Non enim viginti annorum aetas comparanda est innocentiae parvulorum: sed, ni fallor, hic numerus mysticum aliquid adumbrat et resonat. Vetus enim Testamentum in quinque Moysi libris excellit, Novum autem quatuor Evangeliorum auctoritate praefulget; qui numeri per se multiplicati ad vicenum perveniunt: quater enim quini, vel quinquies quaterni, viginti sunt. Talis populus, ut praedixi, eruditus in regno coelorum per duo Testamenta, Vetus et Novum, non declinans in dexteram superba praesumptione justitiae, neque in sinistram secura delectatione peccati , in terram promissionis intrabit: ubi jam peccata ulterius nec nobis donanda optemus, nec in nobis punienda timeamus, ab illo Redemptore liberati, qui non venumdatus sub peccato, redemit Israel ab omnibus iniquitatibus ejus, sive propria cujusquam vita commissis, sive originaliter tractis.