|
58. An anima ex traduce. In rebus obscuris, ubi
Scripturae non adjuvant, cavenda judicandi temeritas.
Scripturae clarae in his quae ad salutem necessaria sunt.
Non enim parum paginarum divinarum auctoritati veritatique
cesserunt, qui etsi noluerunt litteris suis aperte
exprimere, parvulis remissionem necessariam peccatorum,
redemptionem tamen eis opus esse confessi sunt. Alio
quippe verbo, etiam ipso de christiana eruditione
deprompto, nihil aliud omnino dixerunt. Nec dubitandum
est his qui divina scripta fideliter legunt, fideliter
audiunt, fideliter tenent, quod ab illa carne quae prius
voluntate peccati facta est caro peccati, deinceps per
successionem transeunte in omnes proscriptione iniquitatis
et mortis caro sit propagata peccati, excepta una
similitudine carnis peccati, quae tamen non esset, nisi
esset et caro peccati.
59. De anima vero, utrum et ipsa eodem modo
propagata, reatu qui ei dimittatur obstricta sit (neque
enim possumus dicere, solam carnem parvuli, non etiam
animam indigere Salvatoris et Redemptoris auxilio,
alienamque ab ea esse gratiarum actione quae in Psalmis
est, ubi legimus et dicimus, Benedic, anima mea,
Dominum; et noli oblivisci omnes retributiones ejus: qui
propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes
languores tuos, qui redimit de corruptione vitam tuam
[Psal. CII, 2-4]): an etiam non propagata, eo
ipso quo carni peccati aggravanda miscetur, jam ipsius
peccati remissione et sua redemptione opus habeat, Deo
per summam praescientiam judicante, qui parvuli ab isto
reatu non mereantur absolvi, etiam qui nondum nati nihil
alicubi propria sua vita egerunt vel boni vel mali: et
quomodo Deus etiamsi non de traduce animas creat, non sit
tamen auctor reatus ejusdem, propter quem redemptio
Sacramenti necessaria est et animae parvuli : magna
quaestio est, aliamque disputationem desiderat, eo
tamen, quantum arbitror, moderamine temperatam, ut magis
inquisitio cauta laudetur, quam praecipitata reprehendatur
assertio. Ubi enim de re obscurissima disputatur, non
adjuvantibus divinarum Scripturarum certis clarisque
documentis, cohibere se debet humana praesumptio, nihil
faciens in partem alteram declinando. Et si enim
quodlibet horum, quemadmodum demonstrari et explicari
possit, ignorem; illud tamen credo, quod etiam hinc
divinorum eloquiorum clarissima auctoritas esset, si homo
id sine dispendio promissae salutis ignorare non posset.
Habes elaboratum, utinam tam commodum quam prolixum, pro
meis viribus opus, cujus prolixitatem fortasse
defenderem, nisi id vererer facere defendendo prolixius.
|
|