CAPUT III.

3. Quomodo Deus nihil praecipit impossibile. Opera misericordiae remedia sunt ad abolenda peccata. Acute autem sibi videntur dicere, quasi nostrum hoc ullus ignoret, quod

“si nolumus, non peccamus; nec praeciperet Deus homini, quod esset humanae impossibile voluntati.”

Sed hoc non vident, quod ad nonnulla superanda, vel quae male cupiuntur, vel quae male metuuntur, magnis aliquando et totis viribus opus est voluntatis, quas nos non perfecte in omnibus adhibituros praevidit, qui per prophetam veridice dici voluit, Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Tales itaque nos futuros Dominus praevidens, quaedam salubria remedia contra reatum et vincula peccatorum etiam post Baptismum dare ac valere dignatus est, opera scilicet misericordiae, cum ait, Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Quis enim cum aliqua spe adipiscendae salutis aeternae de hac vita emigraret, manente illa sententia, quod quicumque totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus; nisi post paululum sequeretur, Sic loquimini, et sic facite, tanquam per legem libertatis incipientes judicari. Judicium enim sine misericordia illi qui non facit misericordiam. Superexaltat autem misericordia judicio (Jacobi II, 10, 12, 13)?