CAPUT IV.

4. Concupiscentia quatenus in nobis. Baptizatis non ipsa concupiscentia, sed solus in eam consensus nocet. Concupiscentia igitur tanquam lex peccati manens in membris corporis mortis hujus, cum parvulis nascitur, in parvulis baptizatis a reatu solvitur, ad agonem relinquitur, ante agonem mortuos nulla damnatione persequitur: parvulos non baptizatos reos innectit, et tanquam irae filios, etiamsi parvuli moriantur, ad condemnationem trahit. In grandibus autem baptizatis, in quibus jam ratione utentibus quidquid eidem concupiscentiae mens ad peccandum consentit, propriae voluntatis est; deletis peccatis omnibus, soluto etiam reatu, quo vinctos originaliter detinebat, ad agonem interim manet, non sibi ad illicita consentientibus nihil omnino nocitura, donec absorbeatur mors in victoriam (I Cor. XV, 54), et pace perfecta nihil quod vincatur existat. Consentientes autem sibi ad illicita reos tenet, et nisi per medicinam poenitentiae et opera misericordiae per coelestem sacerdotem pro nobis interpellantem sanentur, ad secundam mortem damnationemque perducit. Propter hoc et Dominus orare nos docens, inter caetera monuit ut dicamus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 12 et 13). Manet enim malum in carne nostra, non natura in qua divinitus creatus est homo, sed vitio quo voluntate prolapsus est, ubi amissis viribus, non ea qua vulneratus est, voluntatis facilitate sanatur. De hoc malo dicit Apostolus: Scio quoniam non habitat in carne mea bonum (Rom. VII, 18). Cui malo non obedire praecipit, cum dicit: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus (Id. VI, 12). Si ergo his desideriis concupiscentiae carnis illicita voluntatis inclinatione consensimus, ad hoc sanandum dicimus, Dimitte nobis debita nostra: adhibentes remedium ex opere misericordiae, in eo quod addimus, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ut autem non ei consentiamus, deprecamur adjutorium dicentes, Et ne nos inferas in tentationem: [vel, sicut nonnulli codices habent, ne nos inducas in tentationem .] Non quod ipse Deus tali tentatione aliquem tentet; Nam Deus intentator malorum est, ipse autem neminem tentat (Jacobi I, 13): sed ut si forte tentari coeperimus a concupiscentia nostra, adjutorio ejus non deseramur, ut in eo possimus vincere, ne abstrahamur illecti. Deinde addimus quod perficietur in fine, cum absorbebitur mortale a vita (II Cor. V, 4): Sed libera nos a malo. Tunc enim nulla erit talis concupiscentia, cum qua certare, et cui non consentire jubeamur. Sic ergo totum hoc in tribus beneficiis positum breviter peti potest: Ignosce nobis ea in quibus sumus abstracti a concupiscentia, adjuva ne abstrahamur a concupiscentia, aufer a nobis concupiscentiam.