|
5. Voluntas hominis eget ope Dei. Ad peccandum namque
non adjuvamur a Deo: justa autem agere vel justitiae
praeceptum omni ex parte implere non possumus, nisi
adjuvemur a Deo. Sicut enim corporis oculus non
adjuvatur a luce, ut ab eadem luce clausus aversusve
discedat; ut autem videat adjuvatur ab ea, neque hoc
omnino nisi illa adjuverit, potest: ita Deus, qui lux
est hominis interioris, adjuvat nostrae mentis obtutum,
ut non secundum nostram, sed secundum ejus justitiam boni
aliquid operemur. Si autem ab illo avertimur, nostrum
est; et tunc secundum carnem sapimus, tunc
concupiscentiae carnis ad illicita consentimus. Conversos
ergo Deus adjuvat, aversos deserit. Sed etiam ut
convertamur, ipse adjuvat: quod certe oculis corporis lux
ista non praestat. Cum ergo nobis jubet dicens,
Convertimini ad me, et convertar ad vos (Zach. I,
3); nosque illi dicimus, Converte nos, Deus
sanitatum nostrarum (Psal. LXXXIV, 5); et,
Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX, 8):
quid aliud dicimus, quam, Da quod jubes? Cum jubet
dicendo, Intelligite ergo, qui insipientes estis in
populo (Psal. XCIII, 8); et nos illi dicimus,
Da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal.
CXVIII, 73): quid aliud dicimus, quam, Da
quod jubes? Cum jubet dicendo, Post concupiscentias
tuas non eas (Eccli. XVIII, 30); nosque
dicimus, Scimus quia nemo potest esse continens, nisi
Deus det (Sap. VIII, 21): quid aliud dicimus,
quam, Da quod jubes? Cum jubet dicendo, Facite
justitiam (Isai. LVI, 1); nosque dicimus, Doce
me justificationes tuas (Psal. CXVIII, 12):
quid aliud dicimus, quam, Da quod jubes? Item cum
dicit, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam
ipsi saturabuntur (Matth. V, 6): a quo debemus
petere cibum potumque justitiae, nisi ab illo qui
esurientibus eam et sitientibus promittit ejus
saturitatem?
6. Repellamus itaque ab auribus et mentibus nostris eos
qui dicunt, accepto semel liberae voluntatis arbitrio,
nec orare nos debere, ut Deus nos adjuvet, ne peccemus.
Talibus enim tenebris nec pharisaeus ille caecabatur, qui
quamvis in hoc erraret, quod sibi addendum ad justitiam
nihil putabat, seque arbitrabatur ejus plenitudine
saturatum; Deo tamen gratias agebat, quod non esset
sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri,
sicut ille publicanus; quod bis in sabbato jejunaret,
quod omnium quae possidebat, decimas daret. Nihil sibi
addi ad justitiam jam petebat: sed tamen ex iis quae
habebat, gratias Deo agendo, ab illo se accepisse omnia
fatebatur: et tamen improbatus est, et quia veluti
saturatus nihil de alimentis justitiae jam rogabat
accipere, et quod eam publicano esurienti ac sitienti se
velut insultans praeferre gestiebat (Luc. XVIII,
10-14). Quid ergo illis fiet, qui etsi fateantur
se non habere, vel non plenam habere justitiam; tamen a
se ipsis habendam, non a suo Creatore, ubi horreum ejus
et fons ejus est, deprecandam esse praesumunt? Nec ideo
tamen solis de hac re votis agendum est, ut non
subinferatur adnitendo etiam nostrae efficacia voluntatis.
Adjutor enim noster Deus dicitur (Psal. LXI,
9), nec adjuvari potest, nisi qui etiam aliquid sponte
conatur. Quia non sicut in lapidibus insensatis, aut
sicut in eis in quorum natura rationem voluntatemque non
condidit, salutem nostram Deus operatur in nobis. Cur
autem illum adjuvet, illum non adjuvet; illum tantum,
illum autem non tantum ; istum illo, illum isto modo;
penes ipsum est et aequitatis tam secretae ratio, et
excellentia potestatis.
|
|