|
7. Quatuor de justitiae perfectione quaestiones. Prima
quaestio, an homo sine peccato possit esse in hac vita.
Nam qui dicunt esse posse in hac vita hominem sine
peccato, non est eis continuo incauta temeritate
obsistendum. Si enim esse posse negaverimus, et hominis
libero arbitrio, qui hoc volendo appetit, et Dei virtuti
vel misericordiae, qui hoc adjuvando efficit,
derogabimus. Sed alia quaestio est, utrum esse possit;
alia, utrum sit; alia, si non est cum possit esse, cur
non sit; alia utrum qui omnino nunquam ullum peccatum
habuerit, non solum quisquam sit, verum etiam potuerit
aliquando esse vel possit. In hac quadripartita
propositione quaestionum si a me quaeratur, utrum homo
sine peccato possit esse in hac vita; confitebor posse per
Dei gratiam et liberum ejus arbitrium: ipsum quoque
liberum arbitrium ad Dei gratiam, hoc est, ad Dei dona
pertinere non ambigens, nec tantum ut sit, verum etiam ut
bonum sit, id est, ad facienda mandata Domini
convertatur; atque ita Dei gratia non solum ostendat quid
faciendum sit, sed adjuvet etiam ut possit fieri quod
ostenderit, Quid enim habemus quod non accepimus (I
Cor. IV, 7)? Unde et Jeremias dicit: Scio,
Domine, quia non est in homine via ejus, nec viri est ut
ambulet et dirigat gressus suos (Jerem. X, 23).
Hinc et in Psalmis cum quidam dixisset Deo, Tu
praecepisti mandata tua custodiri nimis; continuo non de
se praesumpsit, sed optavit ut faceret: Utinam,
inquit, dirigantur viae meae ad custodiendas
justificationes tuas: tunc non confundar, dum inspicio in
omnia mandata tua. Quis autem optat quod in potestate sic
habet, ut ad faciendum nullo indigeat adjumento? A quo
autem id optet, quia non a fortuna, vel a fato, vel a
quolibet alio praeter Deum, in consequentibus satis
ostendens: Itinera mea, inquit, dirige secundum verbum
tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas (Psal.
CXVIII, 4, 5, 6, 133). Ab hujus
exsecrandae dominationis servitute liberantur, quibus
Dominus Jesus [eum recipientibus ], dedit potestatem
filios Dei fieri (Joan. I, 12). Ab ista horrenda
dominatione liberandi fuerant, quibus dicit, Si vos
Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Id.
VIII, 36). His atque hujusmodi aliis
innumerabilibus testimoniis dubitare non possum, nec Deum
aliquid impossibile homini praecepisse, nec Deo ad
opitulandum et adjuvandum, quo fiat quod jubet,
impossibile aliquid esse. Ac per hoc potest homo, si
velit, esse sine peccato, adjutus a Deo.
|
|