CAPUT VII.

8. Secunda quaestio, an sit aliquis homo sine peccato in hac vita. Si autem quod secundo loco posueram, quaeratur utrum sit, esse non credo. Magis enim credo Scripturae dicenti, Ne intres in judicium cum servo tuo, quoniam non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII, 2). Et ideo misericordia Dei opus est, quae superexaltat judicio, quae illi non erit qui non facit misericordiam (Jacobi II, 13). Et quod propheta cum diceret, Dixi, Pronuntiabo adversus me delictum meum Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei; continuo subjunxit, Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno (Psal. XXXI, 5, 6). Non ergo omnis peccator, sed omnis sanctus: vox enim sanctorum est, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Unde in ejusdem apostoli Apocalypsi, illa centum quadraginta et quatuor millia sanctorum, qui se cum mulieribus non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt; et non est inventum in ore eorum mendacium, quia irreprehensibiles sunt (Apoc. XIV, 4 et 5) ; profecto ideo irreprehensibiles sunt, quia se ipsos veraciter reprehenderunt: et ideo non est inventum in ore eorum mendacium, quia si dicerent se peccatum non habere, se ipsos deciperent, et veritas in eis non esset; et utique mendacium esset, ubi veritas non esset: quoniam justus cum in sermonis exordio accusator sui est (Prov. XVIII, 17), non utique mentitur.

9. Ac per hoc in eo quod scriptum est, Qui natus est ex Deo, non peccat, et non potest peccare, quia semen ejus in ipso manet (I Joan. III, 9); et si quid aliud eo modo dictum est, multum falluntur minus considerando Scripturas. Non enim advertunt, eo quosque fieri filios Dei, quo esse incipiunt in novitate spiritus; et renovari in interiorem hominem secundum imaginem ejus qui creavit eos (Coloss. III, 10). Non enim ex qua hora quisque baptizatur, omnis vetus infirmitas ejus absumitur: sed renovatio incipit a remissione omnium peccatorum, et in quantum quisque spiritualia sapit, qui jam sapit . Caetera vero in spe facta sunt, donec etiam in re fiant, usque ad ipsius corporis renovationem in meliorem statum immortalitatis et incorruptionis, qua induemur in resurrectione mortuorum. Nam et ipsam Dominus regenerationem vocat, non utique talem qualis fit per Baptismum, sed in qua etiam in corpore perficietur quod nunc spiritu inchoatur. In regeneratione, inquit, cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28). Nam in Baptismo quamvis tota et plena fiat remissio peccatorum, tamen si continuo tota et plena etiam hominis in aeternam novitatem mutatio fieret, non dico et in corpore, quod certe manifestum est adhuc in veterem corruptionem atque in mortem tendere, in fine postea renovandum, quando vere tota novitas erit: sed excepto corpore, si in ipso animo qui est homo interior, perfecta in Baptismo novitas fieret, non diceret Apostolus, Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16). Profecto enim qui de die in diem adhuc renovatur, nondum totus est renovatus : et in quantum nondum est renovatus, in tantum adhuc in vetustate est. Proinde ex hoc quod adhuc in vetustate sunt, quamvis jam baptizati, ex hoc etiam adhuc sunt filii saeculi. Ex hoc autem quod in novitate sunt , hoc est, ex plena et perfecta remissione peccatorum, et quantumcumque illud est quod spiritualiter sapiunt, eique congruos mores agunt, filii Dei sunt. Intrinsecus enim exuimus veterem hominem, et induimus novum: quoniam ibi deponimus mendacium, et loquimur veritatem, et caetera quibus Apostolus explicat quid sit exui veterem hominem, et indui novum, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis (Ephes. IV, 22-24). Et hoc ut faciant, jam baptizatos fidelesque adhortatur: quod adhuc monendi non essent, si hoc in Baptismo jam perfecte factum esset: et tamen factum est, sicut et salvi facti sumus. Salvos enim nos fecit per lavacrum regenerationis (Tit. III, 5). Sed alio loco dicit, quemadmodum hoc factum est. Non solum, inquit, sed etiam nos ipsi primitias habentes spiritus et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23-25).