|
10. Perfectio quando. Adoptio ergo plena filiorum in
redemptione fiet etiam corporis nostri. Primitias itaque
spiritus nunc habemus, unde jam filii Dei reipsa facti
sumus: in caeteris vero spe sicut salvi, sicut innovati,
ita et filii Dei; re autem ipsa quia nondum salvi, ideo
nondum plene innovati, nondum etiam filii Dei, sed filii
saeculi. Proficimus ergo in renovationem justamque vitam
per quod filii Dei sumus, et per hoc peccare omnino non
possumus, donec totum in hoc transmutetur, etiam illud
quod adhuc filii saeculi sumus: per hoc enim et peccare
adhuc possumus. Ita fit ut et qui natus est ex Deo, non
peccet; et si dixerimus quia peccatum non habemus, nos
ipsos decipiamus, et veritas non sit in nobis.
Consumetur ergo quod filii carnis et saeculi sumus, et
perficietur quod filii Dei et spiritu renovati sumus.
Unde idem Joannes, Dilectissimi, inquit, nunc filii
Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Quid est
hoc, sumus et erimus; nisi quia sumus in spe, erimus in
re? Nam sequitur, et dicit, Scimus quia cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum
sicuti est (I Joan. III, 2). Nunc ergo et ei
similes esse jam coepimus, primitias habentes spiritus;
et adhuc dissimiles sumus, per reliquias vetustatis.
Proinde in quantum similes, in tantum regenerante spiritu
filii Dei: in quantum autem dissimiles, in tantum filii
carnis et saeculi. Illinc ergo peccare non possumus:
hinc vero si dixerimus quia peccatum non habemus, nos
ipsos decipimus: donec totum transeat in adoptionem, et
non sit peccator, et quaeras locum ejus, et non invenias
(Psal. XXXVI, 10).
|
|