|
17. Non semper christiani christianos, neque mundati
mundatos gignunt. His et talibus forsitan utcumque
conarer exemplis persuadere hominibus, qui mundationis
Sacramenta superfluo filiis mundatorum crederent
adhiberi, quam recto consilio baptizatorum parvuli
baptizentur: quamque fieri possit ut homini habenti
utrumque semen, et mortis in carne, et immortalitatis in
spiritu, non obsit regenerato per spiritum, quod obest
ejus filio generato per carnem; sitque in isto remissione
mundatum, quod sit etiam in illo simili remissione, velut
circumcisione, velut trituratione ac ventilatione,
mundandum. Nunc vero, quandoquidem cum eis agimus, qui
confitentur baptizatorum filios baptizandos; quanto melius
sic agimus, ut dicamus, Vos qui asseritis, de hominibus
a peccati labe mudnatis sine peccato nasci filios
debuisse, cur non attenditis, eo modo vobis posse dici,
de christianis parentibus christianos nasci filios
debuisse? Cur ergo eos christianos fieri debere
censetis? Numquid in eorum parentibus corpus christianum
non erat, quibus dictum est, Nescitis quia corpora
vestra membra sunt Christi (I Cor. VI, 15)? An
forte corpus quidem christianum de christianis parentibus
natum est, sed non christianam animam accepit? Hoc vero
multo est mirabilius: namque utrumlibet de anima
sentiatis, quia profecto cum Apostolo non eam creditis
antequam nasceretur aliquid egisse boni aut mali; aut de
traduce attracta est, et similiter ut corpus de
christianis christianum, anima etiam christiana esse
debuit; aut a Christo creata, vel in christiano
corpore, vel propter christianum corpus, christiana
debuit seu creari seu mitti. Nisi forte dicetis,
christianos homines christianum corpus gignere potuisse,
et ipsum Christum animam christianam non potuisse
procreare. Cedite itaque veritati, et videte quia sicut
fieri potuit, quod et vos fatemini, ut de christianis non
christianus, de membris Christi non membrum Christi;
atque ut occurramus etiam omnibus, qui licet falso, tamen
quocumque religionis nomine detinentur, de consecratis non
consecratus; ita etiam fieri, ut de mundatis non mundatus
nascatur. Quid respondebitis, quare de christianis non
christianus nascatur, nisi quia non facit generatio, sed
regeneratio christianos? Hanc igitur vobis reddite
rationem, quia similiter a peccatis nemo nascendo, sed
omnes renascendo mundantur. Ac per hoc de hominibus ideo
mundatis, quoniam renatis, homo qui nascitur renascatur
, ut etiam ipse mundetur. Potuerunt enim parentes ad
posteros transmittere, quod ipsi minime habuerunt; non
solum sicut frumenta paleam, et praeputium circumcisus:
sed etiam, quod et vos dicitis, fideles infidelitatem in
posteros trajiciunt; quod non est jam illorum per spiritum
regeneratorum, sed quo in carne generati sunt, mortalis
seminis vitium. Nam utique quos parvulos per Sacramentum
fidelium fideles faciendos esse judicatis, infideles natos
ex parentibus fidelibus non negatis.
|
|