CAPUT X.

18. Anima num ex traduce. At enim,

“si anima non est ex traduce, sed sola caro, ipsa tantum habet traducem peccati, et ipsa sola poenam meretur:”

hoc enim sentiunt,

“injustum esse”

dicentes,

“ut hodie nata anima non ex massa Adae, tam antiquum peccatum portet alienum.”

Attende, obsecro te, quemadmodum circumspectus vir Pelagius (nam ex ejus libro haec quae modo posui verba transcripsi) sensit quam in difficili de anima quaestione versetur. Non enim ait, quia anima non est ex traduce, sed,

“si anima non est ex traduce:”

rectissime faciens de re tam obscura, de qua nulla in Scripturis sanctis certa et aperta testimonia possumus invenire, aut difficillime possumus, cunctanter loqui potius quam fidenter. Quapropter ego quoque huic propositioni non praecipiti assertione respondeo: Si anima non est ex traduce, ergo quae ista justitia est, ut recens creata et ab omni delicto prorsus immunis, ab omni peccati contagione penitus libera, passiones carnis diversosque cruciatus, et, quod est horribilius, etiam daemonum incursus in parvulis sustinere cogatur? Neque enim aliquid horum caro sic patitur, ut non ibi anima potius quae vivit ac sentit, poenas luat. Hoc enim si justum ostenditur, sic etiam ostendi potest qua justitia in carne quoque peccati subeat originale peccatum, Baptismatis sacramento et gratiae miseratione mundandum. Si autem illud ostendi non potest, neque hoc posse arbitror. Aut ergo utrumque occultum feramus, et nos homines esse meminerimus; aut alias aliud de anima opus, si necesse videbitur, cautela sobria disputando moliamur.